Arcana Coelestia (Elliott) n. 3038

Previous Number Next Number See English 

3038. `Semini tuo dabo terram hanc': quod significet Divinum Verum quod Humano Domini, constat ex significatione `seminis quod sit fides charitatis, tum qui in fide charitatis sunt, de qua n. 1025, 1447, 1610, 2848; et quia omne bonum et verum fidei Domino, est ipsum Divinum Verum quod per `semen' in supremo sensu intelligitur; et ex significatione `terrae hujus,' nempe Canaanis quod sit caelum seu regnum Domini, de qua n. 1413, 1437, 1607; et quia caelum seu regnum Domini, est ipsum Divinum Humanum Domini quod per `terram Canaanem' in supremo sensu intelligitur; ipsum enim Divinum in caelum non influere potest nisi per Divinum Humanum Domini; quod etiam Dominus manifestavit apud Matthaeum, Omnia Mihi tradita sunt a Patre Meo, et nemo cognoscit Filium nisi Pater, neque Patrem quisquam cognoscit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare, xi 27:

et apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i 18;

`Filius' est Divinum Humanum Domini: qui credit quod in caelo adoretur alius Pater quam Dominus, multum fallitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church