Arcana Coelestia (Elliott) n. 3067

Previous Number Next Number See English 

3067. `Et sit puella ad quam dico': quod significet affectionem in qua innocentia, constat a significatione `puellae'; in Verbo affectiones boni et veri vocantur infantes, puellae, adolescentulae, et filiae, sed ubique cum differentia quoad statum; cum `filia' dicitur, significatur affectio in communi; cum autem `adolescentula,' significatur affectio in qua charitas; at cum `puella,' significatur affectio in qua innocentia, ex eo quod aetas puellaris est proxima aetati infantiae, quae est innocentia in sensu interno; similiter ac puer seu puerulus, per quem quod significetur status in quo innocentia, videatur n. 430.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church