Arcana Coelestia (Elliott) n. 3069

Previous Number Next Number See English 

3069. `Et bibam': quod significet instructionem veri inde, constat ea significatione `bibere' quod sit instrui: in Verbo passim legitur `bibere,' et ubi de bonis et veris fidei agitur, ibi significat instrui in illis, et recipere illa; ut apud Esaiam, Lugebit mustum, languescit vitis, gement omnes laetantes corde,...in cantu non bibent vinum, amara erit sicera bibentibus illam, xxiv 7, 9;

`in cantu non bibere vinum' pro non ex affectione veri instrui, et delectari unde; `amara sicera bibentibus illam' pro aversatione: apud eundem, Erit...sicut somniat sitiens, et ecce bibens, et expergiscitur, et ecce lassus, et anima appetens, xxix 8;

`sitiens' pro cupiens instrui, `bibens' pro instrui, sed in vanis: [2] apud Jeremiam, Aquas nostras pro argento bibimus, ligna nostra pro pretio veniunt, Thren. v 4;

`aquas bibere pro argento' pro non gratis instrui, tum sibi tribuere verum; quod gratis detur, {1}sic quod non a se, sed a Domino, ita apud Esaiam, Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, lv I:

et apud Johannem, Jesus dixit, Si quis sitiverit, venito ad Me, et bibito; quisquis credit in Me, flumina e ventre ejus fluent aquae viventis, vii 37, 38;

ubi per `bibere' significatur instrui, et recipere: apud Lucam, Dicent, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed (x)dicet Dominus, Non novi vos unde sitis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis, xiii 26, 27;

ubi `edere et bibere coram Domino' pro instruere et praedicare bonum et verum fidei, ex cognitionibus quae e Verbo, quod significatur per `in plateis nostris docuisti'; at quia ex se, sui honoris et lucri causa, ita ex nulla affectione boni et veri, ita quod in cognitionibus veri, sed in vita mali, dicitur `non novi vos unde sitis, discedite omnes operarii iniquitatis': [3] apud eundem, Jesus ad discipulos;...ut comedatis et bibatis super mensa Mea in regno Meo, xxii 30;

quod in regno Domini non comedant et bibant, nec ibi mensa, cuique patet, ita quod aliud per `edere et bibere super mensa Domini in regno Ipsius' significetur, nempe frui perceptione boni et veri: ita quoque, quae Dominus dicit apud Matthaeum, Dico vobis, quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis, usque ad diem illum, quando id bibero vobiscum {2}in regno Patris Mei, xxvi 28, 29;

`bibere' pro ad vivum' instruere de veris, et dare perceptionem boni et veri. Quod Dominus dixit, Ne solliciti sitis animae vestrae, quid esuri sitis, aut bibituri, nec corpori vestro quid induituri, Matth. vi 25, 31; Luc. xii 29, est significativum spiritualium, quod omne fidei quoad bonum et verum detur a Domino: apud Johannem, Jesus ad mulierem Samaritidem; Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua, quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, iv 7-14;

`bibere' manifeste pro instrui in bonis et veris, ac recipere illa. @1 ita$ @2 elsewhere S i novum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church