Arcana Coelestia (Elliott) n. 3074

Previous Number Next Number See English 

3074. Quid in his tribus versibus in sensu interno continetur, aliquantisper videri potest ab explicatione; sed quia ea sparsa sunt, non apparere potest quid in serie involvunt, nisi in unam ideam collecta spectentur, et tunc removeatur intuitio a sensu litterae, quae quamdiu ibi est, non modo turbatur idea, sed etiam in dubio tenetur, et quantum in dubio, tantum obscuratur mens: describitur hic in summario processus quomodo per scientifica verum apparet, et hoc ab illis e naturali homine elevatur in rationalem, et fit verum rationale, in Domino Divinum; quod nempe factum per influxum Divini Amoris in Humanum, ex quo affectio veri in qua innocentia; ex tali influxu scientifica quae in naturali homine, illustrata sunt, et patuerunt vera quae in Rationale elevanda, et Bono Amoris Divini ibi conjungenda. Haec eadem in sequentibus particularius describuntur; at qui non scit quod per influxum amoris, et ex eo affectionis in qua innocentia, omnia et singula disponantur, etiam in naturali homine, de his quae supra et nunc dicta sunt, non nisi quam obscurissimam ideam, si aliquam, habere potest.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church