Arcana Coelestia (Elliott) n. 3078

Previous Number Next Number See English 

3078. `(x)Quae nata Bethueli filio Milkae uxoris Nahoris fratris Abrahami': quod significet omnem originem illius affectionis, constat ex repraesentatione `Bethuelis,' tum `Milkae et Nahoris,' ut et `Abrahami'; quid unusquisque in specie repraesentat, non ad captum exponi et sisti potest, ex causa quia prima affectio veri originem quidem duxit ex Divinis acquisitis a Domino in naturali homine, n. 3019, sed usque ibi materna fuerunt, quae non momento separari potuerunt, ex quibus etiam affectio; qualitas illius affectionis in origine sua in sensu interno describitur per haec, quod `nata Bethueli filio Milkae uxoris Nahoris fratris Abrahami.' [2] Omnis {1}affectio, tametsi simplex et sicut unum apparet, usque in se tam innumerabilia continet, ut nusquam aliqua idea capi, minus describi possit; in unaquavis enim affectione est tota vita hominis, quae ab infantia ejus usque ad tempus aetatis in qua est cum in affectione, acquisita est, immo adhuc plura quae nempe hereditario a patre et matre, aque avis et atavis, per nativitatem traxit; affectio enim est totus homo qualis est; in altera vita per manifestationem affectionis sistitur quandoque videndum, quantum alicui inest ab amore sui, et quantum ab amore mundi, quantum ab amore principiorum, {2}qualis finis et usus; tum quantum ab amore boni et veri, et quale illud bonum et verum [est,] ut et quomodo illa disposita sunt, nempe conjuncta, approximantia, et separata, ita quantum ab ordine caelesti discordant, aut quantum cum illo concordant; haec omnia per manifestationem affectionis, ut dictum, quia affectio est totus homo; quod hoc ita sit, incredibile apparet homini, sed usque est verum. @1 i enim$ @2 propter quem finem, ad quem usum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church