Arcana Coelestia (Elliott) n. 3104

Previous Number Next Number See English 

3104. `Dimidium sicli pondus': quod significet quantum ad initiationem, constat a significatione `sicli, dimidii, et ponderis'; quod `siclus' sit pretium seu aestimatio boni et veri, et quod `dimidium sicli' sit determinatio quanti ejus, videatur n. 2959; quod `pondus' significet statum rei quoad bonum, videbitur; ex his patet quod `dimidium sicli pondus' significet et involvat quantum quoad bonum per `monile auri' intellectum; quod ad initiationem, sequitur ab illis quae praecedunt et quae sequuntur{1}. [2] Quod `pondus' sit status rei quoad bonum, patet ab his locis in Verbo: apud Ezechielem, Propheta cibum comederet pondere viginti siclorum in diem,...et aquam juxta mensuram biberet sextam hinis:...quia ecce Ego frangens baculum panis in Hierosolyma, ut comedant panem in pondere et in sollicitudine, et aquas in mensura et cum stupore bibant, ut careant pane et aqua, iv [10, 11], 16, 17;

ubi de vastatione boni et veri, cujus repraesentatio per `prophetam,' status vastati boni significatur per quod `cibum et panem comederent in pondere,' et status vastati veri per quod `aquam juxta mensuram biberent,' quod `panis' sit caeleste, ita bonum, videatur n. 276, 680, 2165, 2177, et quod `aqua' sit spirituale, {2}ita verum, n. 739, 2702, 3058; inde patet, quod `pondus' praedicetur de bono, et `mensura' de vero: [3] apud eundem, Lances justitiae, ephah justitiae, et bath justitiae, erit [vobis], xlv 10 seq.;

ibi de terra sancta, per quam quod regnum Domini in caelis significetur, ex singulis ibi apud Prophetam sciri potest, {3}ubi non lances, ephah, bath erunt, sed bona et vera, quae per pondera illa et per mensuras illas significantur: apud Esaiam, Quis mensus in pugillo Suo aquas, et caelos palmo paravit, et complexus in trientali pulverem terrae, et appendit lance montes, et colles trutinis? xl 12;

`appendere lance montes et colles trutinis' pro quod a Domino caelestia amoris et charitatis, et quod solus disponat status eorum; quod `montes et colles,' de quibus praedicantur pondera illa, sint caelestia amoris, videatur n. 795, 796, 1430, 2722: [4] apud Danielem, Scriptura super parietem palatii Belshazzaris; Mene, Mene, Tekel, Upharsin; haec interpretatio, Mene, numeravit Deus regnum tuum et finivit illud; Tekel, appensus es in trutinis, et deprehensus es deficiens; Perez, divisum est regnum tuum, et datum Medo et Persae, v 25-28;

ubi `mene' seu numeravit praedicatur de {4}vero, at `tekel' seu appensus in trutinis de {5}bono; agitur ibi in sensu interno de consummatione. @1 i de initiatione enim agitur$ @2 seu$ @3 ibi$ @4 statu veri$ @5 statu boni$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church