Arcana Coelestia (Elliott) n. 3141

Previous Number Next Number See English 

3141. `Quare stas foris': quod significet aliquantum inde, constare potest absque explicatione; res ita se habet: Divinum Rationale Domini natum est ab Ipso Divino Vero conjuncto Divino Bono; Divinum Rationale est `Jishakus,' qui natus est Abrahamo qui ibi est Divinum Bonum, ex `Sarah' quae ibi est Divinum Verum, ut prius ostensum. Solius Domini Rationale Divinum ita natum est, et quidem ex Ipso, quia ipsissimum Domini Esse fuit Jehovah seu Ipsum Divinum Bonum, ac ipsissimum Domini Esse inde, fuit Jehovae, seu Ipsum Divinum Verum; Divinum Bonum in Rationali quod est `Jishak,' ita natum est quod non erat Bonum separatum a Vero, sed erat Divinum Bonum cum Divino Vero, at utrumque simul dicitur Bonum in Rationali, cui conjungeretur verum ex naturali homine, quod verum est `Rebecca'; ut Dominus Humanum Suum faceret Divinum, tam quoad Bonum quam quoad Verum, et hoc per viam ordinariam, ut supra n. 3138 dictum, non aliter fieri potuit; nam ille est ordo Divinus, secundum quem omnis regeneratio, ita secundum quem Domini glorificatio, n. 3138 fin. Divinum illud Bonum per Divinum Verum in Rationali erat quod influebat in naturalem hominem ac omnia ibi illustrabat: ipse processus hic describitur, quod nempe primum influxerit aliquantum remotius, quod hic intelligitur per aliquantum inde, et quod non praesentius vellet ante instructionem; [2] via enim ordinaria est quod instructio praecedere debeat, et quod secundum gradus instructionis fiat influxus, ac sic continue inde verum existat, quod initiatur, et dein conjungitur bono rationalis. Ex his videri potest qualia arcana continentur in sensu interno Verbi, et quod illa arcana talia sint ut vix quoad communissima capiantur ab homine, et tamen quod angelis evidentia sint, una cum innumerabilibus quae nusquam verbis enuntiari possunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church