Arcana Coelestia (Elliott) n. 3164

Previous Number Next Number See English 

3164. `Et eduxit servus vasa argenti et vasa auri, et vestes': quod significet verum et bonum, et ornatus eorum, constat a significatione `vasorum argenti, vasorum auri, et vestium' in sensu interno; quod `argentum' significet verum, videatur n. 1551, 2048, et quod `aurum' bonum, n. 113, 1551, 1552; `vasa argenti et vasa auri' dicuntur quia praedicantur de affectione veri, quae `hic est `Rebecca,' verum enim in se spectatum non est nisi vas seu recipiens boni n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2261, 2269, 3068; `vasa argenti' sunt in specie scientifica, nam haec sunt recipientia veri; {1}vasa auri sunt in specie vera, quia haec sunt recipientia boni; `vestes' autem quod sint ornatus, constare potest absque explicatione. [2] Talia antiquo tempore dabantur virgini cum desponsaretur, et hoc repraesentationis et significationis causa quod `virgo desponsata' referret Ecclesiae veram conjungendum bono; sicut quoque describitur Ecclesia Antiqua in (t)sua prima aetate, apud Ezechielem, Cum esset tempus amorum,... vestivi te acupicto, ... accinxi te bysso, et obtexi te serico, et ornavi te ornatu, et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum, et dedi monile super nasum tuum, et inaures super aures tuas, et coronam ornatus in caput tuum; sic ornata es auro et argento, et vestes tuae byssus, et sericum, et acupictum, xvi 8-13;

et cum eadem Ecclesia a vero et bono recessit, ita ibi describitur,

Sumpsisti de vestibus tuis; et fecisti tibi excelsa variegata; et accepisti vasa ornatus tui, ex auro Meo, et ex argento Meo, quod dederam tibi, et fecisti tibi imagines maris, et sumpsisti vestes acupicti, et texisti eas, vers. 16-18;

ex quibus manifeste patet quod `argentum, aurum, et vestes' non aliud sint quam quae sunt Ecclesiae, nempe verum et bonum, et illa quae sunt veri et boni. @1 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church