Arcana Coelestia (Elliott) n. 3209

Previous Number Next Number See English 

3209. `Narrabat servus Jishako omnia verba quae fecit': quod significet perceptionem ex Divino Naturali quomodo se res haberet, constat a significatione `narrare' quod sit percipere; perceptio enim est quasi narratio interna, quapropter percipere in historicis Verbi exprimitur per `narrare,' et quoque per `dicere,' n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862; ex significatione `servi' hic quod sit Divinum Naturale, de qua sequitur; et (c)ex significatione `verborum' quod sint res, de qua n. 1785; ex quibus patet quod `narrabat servus omnia verba quae fecit' significet quod Divinum Bonum Rationale perceperit a Divino Naturali quomodo se res haberet. [2] Res {1}ita se habet: rationale est in gradu supra naturale, ac Rationale{2} Bonum in Domino fuit Divinum, verum autem quod {3}elevaretur e naturali, non fuit Divinam priusquam conjunctum Divino Bono Rationalis; ut itaque Bonum Rationalis influeret in naturale, erit medium; medium non aliud esse potuit quam naturale quod participaret a Divino; hoc repraesentatur per `servum seniorem domus Abrahami administrantem omnia quae ei,' n. 3019, 3020, qui quod significet Divinum Naturale, videatur n. 3191, 3192, 3204, 3206. @1 i enim$ @2 i quoad$ @3 evocaretur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church