Arcana Coelestia (Elliott) n. 3235

Previous Number Next Number See English 

3235. `Addidit Abraham, et accepit mulierem': quod significet alterum statum Domini, quem Abraham repraesentat, et quod Abraham et Sarah repraesentaverint Dominum quoad Divinum Caeleste, Abraham et Keturah {1}quoad Divinum Spirituale, constat (c)ex illis quae {2}hactenus de Abrahamo et ejus uxore Sarah dicta et ostensa sunt, et (c)ex illis quae de Abrahamo et Keturah hic memorantur: sed quia dicitur quod Abraham hic alterum statum Domini repraesentet, et quod Abraham et Sarah Dominum quoad Divinum Caeleste, at Abraham et Keturah Dominum quoad Divinum Spirituale, sciendum quid sit Divinum Caeleste et quid Divinum Spirituale; Divinum Caeleste et Divinum Spirituale se habet respective ad illos qui recipiunt Divinum Domini, nam Dominus apparet unicuique qualis est qui recipit, ut constare potest ab illis quae n. 1838, 1861 dicta sunt, ac patet manifeste ex eo quod Dominus aliter appareat caelestibus, aliter vero spiritualibus; caelestibus enim apparet ut sol, spiritualibus autem ut luna, n. 1529-1531, 1838; caelestibus apparet Dominus ut sol, quia illi in amore caelesti sunt, hoc est, in amore in Dominum; spiritualibus autem ut luna, quia illi in amore spirituali sunt, hoc est, in charitate erga proximum; differentia est qualis inter lucem solis interdiu, ac lucem lunae noctu, tum qualis inter calorem utriusque, ex quo germinationes; haec sunt quae intellecta sunt in capite primo Geneseos, per haec verba, Et fecit Deus duo Luminaria magna, Luminare magnum ad dominandum die, et Luminare minus ad dominandum nocte, vers. 16. [2] Est in genere (t)Domini regnum caeleste, et est spirituale, hoc est, consistit ex caelestibus et ex spiritualibus; et quia Domini Divinum apparet caelestibus ut caeleste, et spiritualibus ut spirituale, inde est quod dicatur quod Abraham et Sarah repraesentaverint Dominum quoad Divinum caeleste, {3}et Abraham et Keturah {4}quoad Divinum spirituale. Sed quia vix alicui notum est quid caeleste et quid spirituale, tum quinam illi sunt, videantur quae prius de illis dicta et ostensa sunt, nempe, quid caeleste et quid spirituale, n. 1155, 1577, 1824, 2048, 2184, 2227, 2507 quinam caelestes et quinam spirituales, n. 2088, 2669, 2708, 2715: quod caelestis homo sit similitudo Domini et ex amore bonum agat, et quod spiritualis sit imago Domini et ex fide bonum agat, n. 50-52, 1013: quod caelestes percipiant ex bono verum, et quod nusquam de vero ratiocinentur, n. 202, 337, 607, 895, 1121, 2715 (m)quod apud hominem caelestem inseminetur bonum in parte ejus voluntaria, sed {5}apud hominem spiritualem in parte ejus intellectuali; et quod in hac parte {6}apud spirituales nova voluntas creetur, n. 863, 875, 895, 897, 927, 1023, 1043, 1044, 2256:(n) quod caelestes ex ipso bono videant indefinita, sed quod spirituales quia ratiocinantur num ita sit, non venire possint ad primum terminum lucis illorum, n. 2718: quod spiritualibus sit obscurum respective, n. 1043, 2708, 2715 quod Dominus in mundum venerit ut salvaret spirituales, n. 2661, 2716, 2833, 2834. @1 i Dominum$ @2 d hactenus, i prius$ @3 at$ @4 i Dominum$ @5 in homine spirituali$ @6 spiritualibus nova voluntas a Domino formetur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church