Arcana Coelestia (Elliott) n. 3239

Previous Number Next Number See English 

3239. `Peperit ei Zimranem et Jokshanem, et Medanem, et Midianem, et Jishbakum, et Shuahum': quod repraesentent communes sortes regni spiritualis Domini in caelis et in terris, non ita constare potest ex Verbo, quia non alii ex illis memorantur alibi quam `Midian,' de quo sequitur; ex eo tamen quod omnes personae quotcumque nominantur in Verbo, aliquid repraesentent, ut ab illis omnibus qui hactenus a primo capite Geneseos memorati sunt, satis constare potest; quod nomina tam personarum quam regnorum, {1}et provinciarum et urbium, in sensu interno Verbi res significent, videatur n. 768, 1224, 1264, 1876, 1888, et multoties alibi, ubi hoc in particulari e Verbo confirmatur: quod reliqui ab his praeter Midianem non alibi in Verbo memorentur, est causa quia {2}sunt ex `filiis orientis,' de quibus passim in Verbo, qui quod in communi significent illos qui ex regno spirituali Domini sunt, infra ad vers. 6 hujus capitis videbitur: [2] quod hi Abrahami ex Keturah filii id repraesentent, constat ex eo quod `Abraham et Keturah' repraesentent Dominum quoad Divinum Spirituale, nempe `Abraham' Dominum quoad Divinum Bonum Spirituale, `Keturah' quoad Divinum Verum Spirituale illi Bono conjunctum, de quibus mox supra n. 3235, 3236; exinde sequitur quod `filii illorum' repraesentent communes sortes regni quod ex Divino Spirituali Domini. Communes sortes dicuntur quia regnum Domini repraesentatur per `terram,' quae distribuitur per sortes inter illos quibus illa datur sicut hereditas possidenda, quemadmodum terra Canaan filiis Israelis; sortes in communi sunt duodecim, nam per `duodecim' significantur omnia charitatis et inde fidei quae sunt regni Domini, de quibus infra ad vers. 16; hic autem sunt `sex,' ita dimidio numero, sed dimidius numerus idem involvit ac integer, nam (t)multiplicatio et divisio, modo simile inest, non ipsam rem quoad essentiale variant. @1 i ut$ @2 i hi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church