Arcana Coelestia (Elliott) n. 3257

Previous Number Next Number See English 

3257. `Ad speluncam Machpelae': quod significet resurrectionem quoad verum; et `ad agrum Ephronis filii Zohar Hittaei, quae super facies Mamre,' quod significet quoad bonum; et quod etiam significet spirituales, ut prius, qui ex Divino Humano Domini recipiunt verum et bonum et salvantur; tum `agrum quem emit Abraham ex filiis Heth' quod significet Domini regnum spirituale inde, et quod `ibi sepultus Abraham et Sarah uxor ejus' significet resuscitationem, constare potest ex illis quae de significatione Omnium horum prius in cap. xxiii, n. 2913, 2928, 2968-2971, 2975, 2980 dicta et ostensa sunt; et de significatione `sepeliri,' n. 2916, 2917.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church