Arcana Coelestia (Elliott) n. 3265

Previous Number Next Number See English 

3265. Vers. 13-16. Et haec nomina filiorum Jishmaelis, in nominibus eorum, secundum nativitates eorum; primogenitus Jishmaelis Nebaioth, et Kedar, et Adbeel, et Mibsam. Et Mishma, et Dumah, et Massa. Hadad, et Tema, Jetur, Naphish, et Kedemah. Hi illi filii Jishmaelis, et illa nomina illorum, in villis illorum et in castellis illorum; duodecim principes populorum suorum. `Haec nomina filiorum Jishmaelis' significat qualitates doctrinalium illorum: `in nominibus eorum, secundum nativitates eorum' significat interiores qualitates secundum derivationes fidei: `primogenitus Jishmaelis, Nebaioth, et Kedar, et Adbeel, et Mibsam; et Mishma, et Dumah, et Massa; Hadad, et Tema, Jetur, Naphish, et Kedemah' significat omnia quae sunt Ecclesiae spiritualis, cumprimis apud gentes: `hi illi filii Jishmaelis, et illa nomina illorum' significat doctrinalia et quale (c)illorum: `in villis illorum' significat externa Ecclesiae: `in castellis illorum' significat interna: `duodecim principes populorum suorum' significat omnia primaria Ecclesiae illius spiritualis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church