Arcana Coelestia (Elliott) n. 3285

Previous Number Next Number See English 

3285. `Oravit Jishak ad Jehovam': quod significet communicationem Divini quod Filius cum Divino quod Pater, constat ex significatione `orare' quod sit communicari, oratio enim non aliud est quam communicatio; ex repraesentatione `Jishaki' quod sit Divinum Rationale; Divinum quod Filius, est `Jishakus,' {1}seu Rationale cum ipsi verum conjunctum est; Divinum autem quod Pater, est hic `Jehovah': haec communicatio fuit in Domino, nam `Pater fuit in Filio, et Filius in Patre,' Joh. xiv 10, 11. @1 hoc est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church