Arcana Coelestia (Elliott) n. 3293

Previous Number Next Number See English 

3293. `Duae gentes in utero tuo': quod significet naturale quoad bonum interius et exterius, quod conceptio, constat ex significatione `gentium' quod sint bona, imprimis Ecclesiae, de qua n. 1159, 1258, 1260, 1416, 1849, hic quod sint bona quae in naturali, patet ex eo quod `Esau et Jacob,' qui tunc in utero, repraesentent Divinum Naturale Domini, ut manifeste constabit ex sequentibus ubi de illis agitur; naturale sicut rationale consistit ex bono et vero; bonum in naturali est omne id quod affectionis naturalis est, et jucundum {1}vocatur, verum autem omne id quod scientiae est, et scientificum dicitur; haec bina erunt in naturali, ut sit naturale; ipsum scientificum per se {2}abstracte a jucundo quod est affectionis, non est aliquid; a jucundo {3}illo habet naturale suam vitam, {4}nam ex illo habet, {5}ut scire aliquid possit; jucundum autem quod est bonum naturalis absque scientifico est aliquid, sed modo est vitale, quale {6}apud infantes; ut itaque naturale sit humanum, ex utroque consistet, {7}perficitur unum ab altero, sed ipsam vitam habet a bono. [2] Quod autem hoc bonum concernit, de quo hic agitur, est duplex, interius et exterius; interius communicat cum interiore homine, hoc est, cum rationali, exterius {8}cum {9}externo, hoc est, cum illis quae sunt corporis, et facit vitam sensibus externis, tum quoque actionibus; absque communicatione utrinque non potest homo ratione vivere, nec potest corpore; communicatio interior est, quae manet homini post mortem, et ibi facit vitam ejus naturalem, nam spiritus etiam vitam naturalem {10}habet, vita enim {11}ejus spiritualis terminatur in naturali ut in plano ultimo, nam non potest homo statim post mortem spiritualiter cogitare nisi ex illis quae sunt naturalis ejus; communicatio autem exterior est, quae est homini cum vivit in corpore, sed ea cessat per corporis mortem; ex his nunc constare potest quid per `duas gentes in utero' significatur, nempe naturale quoad bonum interius et exterius. `In utero' significat in sensu interno conceptionem, ideo hic dicitur quod sit conceptio. @1 dicitur$ @2 i seu$ @3 ibi I$ @4 et quoque$ @5 quod$ @6 i est$ @7 i et$ @8 i autem$ @9 externis$ @10 habent$ @11 illorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church