Arcana Coelestia (Elliott) n. 3296

Previous Number Next Number See English 

3296. `Et major serviet minori': quod significet quod bonum veri inferius erit ad tempus, constat ex significatione `majoris' quod sit bonum; a significatione `servire' quod sit inferius esse; et a significatione `minoris' quod sit verum. Hoc quomodo se habet, constare potest a sequentibus, nam ibi describitur {1}per Esavum et Jacobum, nam, ut dictum{2}, per `Esavum' repraesentatur bonum, per `Jacobum' verum;quod collisio seu pugna exstiterit de prioritate et dominatu, in sensu interno describitur per Jacobum quod primogenituram sustulerit Esavo, tum quod quoque benedictionem, sed usque quod hoc factum sit modo ad tempus, patet ex prophetico Jishaki de Esavo, Et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit cum dominaris, disrumpes jugum illius desuper collo tuo, Gen. xxvii 40. [2] Quod haec internam sensum habeant, et quod absque sensu interno non sciri possit quid significant, patet, nempe quid quod `duae gentes in utero, et duo populi ex visceribus separabuntur,' et quod `populus prae populo valebit, et major serviet minori'; quod tamen significent illa quae dicta sunt, constat a sequentibus in quibus de illa re multum agitur; et praeterea aegre potest credi quod illa talia involvant, nisi sciatur quomodo se habet cum bono et vero, deque unius nascentia ex altero, et de status mutatione apud hominem cum regeneratur; in sensu interno agitur quidem de Domino, et hic quomodo Dominus Naturale Suum Divinum fecit, sed usque in sensu repraesentativo etiam agitur de regeneratione hominis; est enim regeneratio in hominis imago glorificationis Domini, n. 3043, 3138, 3212, hoc est, in regeneratione ut in quadam imagine apparet quomodo Dominus Humanum Suum glorificavit, seu quod idem, Divinum fecit; sicut enim Dominus statum Suum humanum prorsus mutavit in Divinum, ita etiam Dominus apud hominem, cum regenerat illum, statum ejus prorsus mutat, {3}nam veterem ejus hominem facit novum. @1 i in sequentibus$ @2 i est$ @3 et ex veteri homine facit illum novum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church