Arcana Coelestia (Elliott) n. 3298

Previous Number Next Number See English 

3298. `Impleti sunt dies ejus ad pariendum': quod significet statum primum effectus, constat a significatione `dierum' quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788; quod illi `impleti sint ad pariendum' significat statum primum effectus: `parere' enim in sensu spirituali spectat bonum et verum, et in illo sensu est existere, n. 2621, 2629: se habet cum bono et vero, sicut se habet cum prole, quod concipiantur, quod sint in utero, quod nascantur, dein quod adolescant; post conceptionem incohat efficiens seu conceptum semen producere effectum, hoc fit in utero; hi status cum impleti sunt et prope est ad pariendum, tunc incohat effectus, et vocatur primum effectus, nam tunc agere incipit proles sicut a se, et eniti ad ipsum statum qui status effectus vocatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church