Arcana Coelestia (Elliott) n. 34

Previous Number Next Number See English 

34. Amor et fides nusquam separari possunt, quia unum et idem constituunt; quare cum primum agitur de luminaribus, pro uno accipiuntur, et dicitur 'sit luminaria in expanso caelorum.' Mirabilia de hoc licet referre; caelestes angeli, quia a Domino sunt in tali amore, ex amore in omnibus fidei cognitionibus sunt, et ex amore in tali vita et luce intelligentiae ut vix aliquid describi possit. Vicissim autem spiritus qui in scientia doctrinalium fidei absque amore sunt, in tali frigida vita et obscura luce sunt ut ne quidem ad primum limen atrii caelorum approximare possint, quin retro fugiant: dicunt quidam se credidisse in Dominum, sed non vixerunt sicut docuit; de quibus Dominus ita apud Matthaeum, Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed faciens voluntatem Meam: multi dicent Mihi in illa die, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus? et quae sequuntur, vii 21, 22 ad fin. Exinde constat quod qui in amore, etiam in fide sint, et sic in vita caelesti, non autem qui se dicunt esse in fide et non sunt in vita amoris. Vita fidei absque amore se habet sicut lux solis absque calore, ut in hieme, quando nihil crescit sed omnia et singula torpent et emoriuntur; sed fides ex amore se habet sicut lux solis tempore veris, quando omnia crescunt et florent, nam calor solis est qui producit; in spiritualibus et caelestibus similiter, quae solent repraesentari in Verbo per ea quae sunt in mundo et super terra: nulla fides, et fides absque amore, a Domino quoque comparatur hiemi, ubi de consummatione saeculi praedixit apud Marcum, Orate, ne fiat fuga vestra in hieme, erunt enim dies isti affectionis, xiii 18, 19;

'fuga' est ultimum tempus, etiam cujusvis hominis cum moritur; 'hiems' est vita nullius amoris; 'dies affectionis' est status ejus miserabilis in altera vita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church