Arcana Coelestia (Elliott) n. 3425

Previous Number Next Number See English 

3425. Quod `rixati sunt pastores Geraris cum pastoribus Jishaki' significet quod docentes non viderent ibi tale, quia apparent opposita, constat a significatione `rixari,' cum agitur de Verbi sensu interno, quod sit negare quod sit tale, ita dicendo se non videre illud; ex significatione `pastorum' quod sint docentes, de qua n. 343; et ex significatione `Geraris' quod sit fides, de qua n. 1209, 2504, 3365, 3384; ita `pastores vallis Geraris' sunt illi qui non nisi quam sensum litteralem Verbi agnoscunt: causa quod non videant tale, nempe aliquem sensum interiorem, est quia apparent opposita, {1}scilicet illa quae in sensu interno et quae in sensu litterali; sed quod opposita appareant, {2}ideo non opposita sunt, verum prorsus correspondent; at quod opposita appareant, est quia illi qui ita Verbum vident, in opposito sunt; se habet hoc sicut homo qui in opposito est in se, hoc est, cujus externus seu naturalis homo prorsus dissidet ab ejus interno seu spirituali, {3}is videt illa quae interni seu spiritualis hominis sunt, sibi quasi opposita, cum tamen ipse quoad externum seu naturalem hominem in opposito est, et si non is in opposito esset, sed externus seu naturalis ejus homo obsequia praestaret interno seu spirituali, prorsus corresponderent: ut pro exemplo, qui in opposito est, credit quod abdicandae sint divitiae, ac omnes voluptates corporis et mundi, ita jucunda vitae, [2] ut vitam aeternam accipiat, {4}illa enim opposita creduntur vitae spirituali; at in se non opposita sunt, sed correspondent; sunt enim media finis, ut nempe internus seu spiritualis homo illis frui queat ad bona charitatis exercenda, (c)et praeterea ut contentus in salubri corpore vivat; sunt fines qui unice faciunt quod internus homo et externus vel oppositi sint, vel correspondeant; oppositi sunt quando divitiae, voluptates et jucunda, de quibus dictum, fiunt fines, tunc enim spiritualia et caelestia, quae sunt interni hominis, contemnit {5}et subsannat, immo rejicit; at correspondent quando illa non fiunt fines sed media ad fines superiores, nempe ad illa quae sunt vitae post mortem, ita regni caelestis ac Ipsius Domini, tunc {6}corporea et mundana apparent illi vix aliquid respective, et cum de illis cogitat, modo ut media ad fines aestimat; inde patet quod illa quae apparent opposita, non in se opposita sint; [3] sed quod ita appareant, sit {7}quia illi in opposito sunt: qui non in opposito sunt, similiter agunt, similiter loquuntur, similiter ambiunt divitias, et quoque {8}similiter voluptates captant, sicut illi qui in opposito sunt, usque adeo ut externa facie vix dignosci queant; causa est quia soli fines sunt qui distinguunt, seu quod idem, amores, nam amores sunt fines; at tametsi similes apparent forma externa seu quoad corpus, usque tamen prorsus dissimiles sunt forma interna seu quoad spiritum; qui in correspondentia {9}est, hoc est, apud {10}quem interno homini correspondet externus, ejus spiritus est candidus {11}et pulcher, qualis est amor caelestis in forma; at qui in opposito {9}est, hoc est, apud {10}quem externus homo oppositus est interno, utcumque similitudo est cum altero quoad externum, ejus spiritus est niger (c)et deformis, {12}qualis est amor sui et mundi, hoc est, qualis contemptus aliorum et quale odium, in forma. [4] Similiter se habet cum perplurimis in Verbo, quod nempe quae in sensu litterali sunt, appareant opposita illis quae in sensu interno sunt, cum tamen nusquam opposita sint, sed prorsus correspondeant; ut pro exemplo, in Verbo pluries dicitur quod Jehovah seu Dominus irascatur, excandescat, vastet, conjiciat in infernum, cum tamen nusquam irascatur, minus conjiciat aliquem in infernum; illud est sensus litterae, hoc autem est sensus interni; haec apparent opposita, sed ex causa quia homo in opposito est; se habet hoc, sicut quod Dominus appareat ut Sol angelis qui in caelo, et inde ut calor quasi vernus, et ut lux quasi aurorae; at infernalibus sicut prorsus opacum quid, et inde ut frigus quasi hiemis, ac ut caligo quasi noctis; proinde angelis in amore et charitate, sed infernalibus in odio et hostilitate; ita his secundum sensum litterae, quod irascatur, excandescat, vastet, conjiciat in infernum, illis autem secundum sensum internum quod nusquam irascatur et excandescat, minus quod vastet et conjiciat in infernum; [5] cum itaque agitur in Verbo de illis quae contraria Divino sunt, illa non (t)possunt aliter quam secundum apparentiam ita sisti; etiam Divinum est quod quia mali vertunt in diabolicum, hoc sic operatur; quare etiam quantum ad Divinum {13}approximant, tantum in cruciatus infernales se conjiciunt. Similiter se habet cum verbis Domini in Oratione, `Ne inducas nos in tentationem;' sensus secundum litteram est quod inducat in tentationem: sensus autem internus est quod neminem inducat, ut notum est, videatur n. 1875; similiter se habet cum reliquis quae {14}sensus litteralis Verbi sunt. @1 nempe$ @2 non usque$ @3 ille quia in opposito est, videt illa quae interni seu spiritualis hominis sunt, sibi quasi opposita, cum tamen usque dum interno seu spirituali homini obsequia praestat externus seu naturalis, prorsus correspondent;$ @4 opposita enim$ @5 subsannat et$ @6 corporeum et mundanum apparet$ @7 quod...sint$ @8 ab illis similiter voluptates capiunt, ac$ @9 sunt$ @10 quos$ @11 ac formosus et$ @12 i et$ @13 appropinquant$ @14 in sensu literali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church