Arcana Coelestia (Elliott) n. 3464

Previous Number Next Number See English 

3464. `Et indicaverunt ei super causas putei quem foderunt, et dixerunt ei, Invenimus aquas': quod significet vera interiora per illa, constat ex significatione `putei' quod sit Verbum, de qua n. 3424; et ex significatione `aquarum' quod sint vera, de qua n. 2702, nempe quae ex Verbo; ita `indicare ei super causas putei quem foderunt' significat de Verbo ex quo doctrinalia, et `dixerunt ei, Invenimus aquas' significat quod in illis, {1}nempe in doctrinalibus, vera interiora; sunt enim, ut supra dictum, in omnibus doctrinalibus ex Verbi sensu litterali desumptis, vera interiora; Verbi enim sensus litteralis est sicut puteus in quo aqua, nam in omnibus et singulis Verbi est sensus internus, qui quoque est in doctrinalibus quae ex Verbo: [2] ita se habet cum doctrinalibus quae ex sensu litterali Verbi, quod cum homo in illis est et simul in vita secundum illa, in se habeat correspondentiam; angeli enim qui apud illum, in veris interioribus sunt cum is in exterioribus, ita {2}habet communicationem per doctrinalia cum caelo, sed secundum {3}suae vitae bonum: ut pro exemplo, cum in Sacra Cena simpliciter cogitat de Domino, ex verbis ibi, Hoc est corpus Meum et hic est sanguis Meus;

tunc angeli apud illum sunt in idea amoris in Dominum et charitatis erga proximum, nam corpori Domini et pani correspondet amor in Dominum, ac sanguini et vino correspondet charitas erga proximum, n. 1798, 2165, 2177, 2187, et quia talis est correspondentia, e caelo per angelos influit in illud sanctum in quo tunc est homo, {4}affectio, quam secundum vitae suae bonum recipit; [3] angeli enim habitant apud unumquemvis in ejus vitae affectione, ita in doctrinalium secundum quae vivit, nusquam {5}a quibus vita discrepat; si vita discrepat, ut si sit in affectione lucrandi honores et opes per doctrinalia, tunc recedunt angeli, et in affectione illa habitant infernales, qui vel infundunt ei confirmationes illorum sui et mundi causa, ita fidem persuasivam, quae talis est ut nihil curet num verum sit vel falsum modo captent animos, vel omnem fidem auferunt, et tunc doctrina oris ejus est modo sonus ab igne amorum istorum excitatus et modificatus. @1 vera, hic vera interiora nempe in doctrinalibus$ @2 after caelo$ @3 ejus$ @4 after influit$ @5 i in ejus doctrinalibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church