Arcana Coelestia (Elliott) n. 3512

Previous Number Next Number See English 

3512. `Et fac mihi cupedias': quod significet desiderium et delectationem ex amoenitate inde, constat ex significatione `cupediarum' quod sint amoena, de qua supra n. 3502, ita desiderium et delectatio ex amoenitate inde, nempe ex vero; nam ut in loco citato dictum est, vera in naturale hominis introducuntur per amoena ei convenientia, et quae non per amoena introducta sunt, non inhaerent, ita nec conjunguntur rationali per correspondentiam: etiam vera, sicut omnia alia scientifica, locum suum in memoria quae est naturalis hominis, sortiuntur secundum amoena et jucunda quae introduxerunt, ut patet ex eo quod eum amoena et jucunda illa redeunt, etiam res quae per illa introductae sunt, redeant, et quoque vicissim, cum res revocantur, etiam {1}jucunda seu amoena quibus adjunctae sunt, simul excitentur. @1 jucundum seu amoenum, cui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church