Arcana Coelestia (Elliott) n. 3558

Previous Number Next Number See English 

3558. `Dixit Jishak ad Jacobum': quod significet perceptionem de naturali hoc, constat ex significatione `dicere' quod sit percipere, de qua prius; et ex repraesentatione `Jacobi' quod sit naturale quoad verum {1}, hic {2}modo naturale quia etiam repraesentabat apparenter, seu simulabat externa forma Esavum, ita quoque naturale quoad bonum, quod est `Esau,' et quoque `venationem ejus' quae est verum quod illius boni, n. 3501: quod toties dicatur `dixit,' etiam est causa quia {3}ita novum incohat, seu nova perceptio, {4}videatur n. 2061, 2238, 2260. @1 i de quo prius$ @2 solum$ @3 aliquid$ @4 nam id significatur etiam per dixit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church