Arcana Coelestia (Elliott) n. 357

Previous Number Next Number See English 

357. Quod per 'iram accensam Caino' significetur quod recesserit charitas, constare potest a sequentibus, quod 'occiderit Habelem fratrem,' per quem significatur charitas. Ira est affectio communis resultans ex omni quod contrariatur amori proprio et ejus cupiditatibus. In mundo spirituum malorum hoc manifeste percipitur, est enim ira communis contra Dominum, quia in nulla charitate sunt sed in odiis; quodcumque non favet amori proprio et mundi, hoc excitat contrarietatem, quae manifestatur per iram. De Jehovah in Verbo multoties praedicatur ira, excandescentia, ut et furor; sed sunt hominis, et tribuitur Jehovae quia ita apparet; et ex causa de qua prius; ita apud Davidem, Misit in eos iram naris suae, et excandescentiam, et furorem, et angustiam, et immissionem angelorum malorum; libravit semitam irae, non prohibuit a morte animam eorum, Ps. lxxviii 49 [50];

non quod Jehovah usquam 'mittat in aliquem iram,' sed quod ii semetipsis; nec angelos malos, ut dicitur, sed quod homo eos adsciscat; ideo additur quod 'libret semitam irae, et non prohibeat a morte animam eorum'; quare apud Esaiam, Ad Jehovam veniet, et pudefient omnes, qui excanduerunt contra Ipsum, xlv 24;

inde constat quod 'ira' significet mala, seu quod idem est, recessionem a charitate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church