Arcana Coelestia (Elliott) n. 3622

Previous Number Next Number See English 

3622. `Sicut illae e filiabus terrae': quod significet quia non ex illa humo, hoc est, a veris genuinae Ecclesiae, constat a significatione `filiarum terrae' quod sint Ecclesiae; filiae' enim significant affectiones boni et veri, n. 2362; et `terra' significat tractum ubi Ecclesia, ita Ecclesiam, de qua n. 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f., (x)2928, 3355; ita `filiae terrae' sunt bona et vera Ecclesiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church