Arcana Coelestia (Elliott) n. 3635

Previous Number Next Number See English 

3635. Sunt in humano corpore duo quae sunt fontes omnis motus ejus, etiam omnis actionis et sensationis externae seu meri corporis, nempe cor et pulmones; haec duo correspondent taliter Maximo Homini seu caelo Domini, quod caelestes ibi angeli constituant regnum unum, et spirituales regnum alterum, nam regnum Domini est caeleste et spirituale; regnum caeleste consistit ex illis qui in amore in Dominum sunt, regnum spirituale ex illis qui in charitate erga proximum, n. 2088, 2669, 2715, 2718, 3235, 3246; cor et ejus regnum in homine correspondet caelestibus, pulmo et ejus regnum correspondet spiritualibus; etiam influunt in illa quae cordis et pulmonum sunt, adeo ut quoque existant et subsistant per influxum inde; sed de correspondentia cordis et pulmonum cum Maximo Homine, ex Divina Domini Misericordia, in specie agendum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church