Arcana Coelestia (Elliott) n. 367

Previous Number Next Number See English 

367. Haec non opus habent confirmatione a similibus Verbi, solum quod charitas sit 'frater' fidei, et quod 'ager' significet quicquid est doctrinae. Quod charitas sit frater fidei, unicuivis constare potest ex natura seu essentia fidei: fraternitas illarum etiam repraesentata fuit per Esavum et Jacobum, quare quoque lis de primogenitura et inde dominio: repraesentata quoque per Perez et Serah, filios Tamaris ex Judah, Gen. xxxviii 28-30, ubi etiam de primogenitura; repraesentata quoque per Ephraim et Menasseh, Gen. xlviii 13, 14; similiter de primogenitura et dominio inde: ita quoque per alios: uterque enim, seu fides et charitas, est proles Ecclesiae; fides vocatur 'vir,' sicut Cain, vers. 1 hujus capitis; et charitas 'frater,' ut Esai. xix 2; Jer. xiii 14, et alibi: unio fidei et charitatis vocatur 'foedus fratrum,' [2] Amos i 9; similiter ac res significatur per Cainum et Habelem, repraesentatum fiat per Jacobum et Esavum, ut dictum; quod Jacobus similiter Esavum voluerit supplantare, constat etiam apud Hosheam, Ad visitandum super Jacobum vias ejus, secundum opera ejus retribuet ei, in utero supplantavit fratrem suum, xii 3, 4. At quod Esavus, seu charitas per Esavum repraesentata, usque dominaretur, constat a prophetica praedictione per Isacum patrem, Super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit, quando {x} dominaris, et expelles jugum ejus desuper collo tuo, Gen. xxvii 40;

seu quod idem est, Ecclesia gentium seu nova per 'Esavum,' et Ecclesia Judaica per 'Jacobum'; quare toties dictum, quod agnoscerent gentes pro fratribus: 'fratres' etiam omnes dicti ex charitate in Ecclesia gentium seu Primitiva: 'fratres' etiam vocati a Domino qui audiunt Verbum et faciunt illud, Luc. viii 21; 'qui audiunt' sunt qui habent fidem, 'qui faciunt' sunt qui habent charitatem: qui autem audiunt seu dicunt se habere fidem, et non faciunt seu non habent charitatem, non sunt fratres, nam eos assimilat 'stultis,' Matth. vii 24, 26.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church