Arcana Coelestia (Elliott) n. 3672

Previous Number Next Number See English 

3672. `Ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum': quod significet vitam instructionum, constat ex significatione `hereditare' quod sit vitam alterius habere, de qua n. 2658, 2851, hic vitam ex Divino, quod significatur per illa verba quae mox sequuntur; et ex significatione `peregrinationum' quod sint instructiones, de qua n. 1463, 2025; `terra' significat ubi vita. Vita instructionum, de qua hic, est vita boni ex vero, quod hic per `Jacobum' repraesentatur, cum enim vivitur secundum vera quibus instruitur homo, tunc est in vita instructionum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church