Arcana Coelestia (Elliott) n. 3693

Previous Number Next Number See English 

3693. `Et pernoctavit ibi, quia occidit sol': quod significet vitam in obscuro, constat ex significatione `noctis' quod sit status umbrae, de qua n. 1712, ita `pernoctare' quod sit vivere in illo statu; et ex significatione `occidere sol' quod sit in obscuro, nam tunc est vespera, per quam quod obscurum significetur, videatur n. 3056. Per obscurum hic intelligitur obscurum intelligentiae quoad verum, et obscurum sapientiae quoad bonum, nam lux quae est angelis a Domino, in se habet intelligentiam et sapientiam, et quoque inde est, n. 1521, 1524, 1529, 1530, 3138, 3167, 3195, {1}3339, 3341, 3636, 3637, (x)3643; quare quantum in luce sunt, tantum quoque in intelligentia et sapientia, quantum autem non in luce, ita quantum in umbra, tantum non in intelligentia et sapientia, n. 2776, 3190, 3337: inde est quod illa quae intellectus sunt, etiam in familiari sermone dicantur lucis; (t)homo ignorat quod sit inde, quare credit ita solum comparative dici, sed praeter hoc etiam plura alia habet homo ex perceptione talium quae in altera vita, in qua est quoad spiritum, quae recepta sunt in sermone, quia interius agnita, sed obliterata per corporea quae talia sunt ut exstinguant illa quae sunt perceptionis in qua est interior ejus homo. [2] Quod `occasus solis' significet in Verbo falsum et malum, in quo sunt illi apud quos nulla charitas et fides, ita quoque ultimum tempus Ecclesiae, {2}videatur n. 1837; et quoque quod significet obscurum quoad illa quae boni et veri sunt; quale obscurum est illis qui in gradu remotiore a doctrinalibus Divinis{3}, n. (x)3691; quod `occasus solis,' seu `occidit sol' illa significet, constare potest ab his locis in Verbo; apud Micham, Nox vobis pro visione, et tenebrae vobis pro divinatione; et occidet sol super prophetas, et nigrescet super illos dies, iii 6;

`occidet sol super prophetas' pro quod illis non amplius verum et veri intellectus; `prophetae' pro illis qui vera doctrinae docent, n. 2534: apud Amos, Fiet in die illo occidere faciam solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis, et convertam festa vestra in luctum, et omnia cantica vestra in lamentum, viii 9, 10;

`occidere facere solem in meridie' pro obscuro quoad verum apud illos qui in cognitionibus boni et veri sunt; quod `meridies' sit status lucis, seu cognitionum veri, videatur n. 1458, 3195 pr.: [3] apud Esaiam, Non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, lx 20;

ibi regno Domini; `non occidet amplius sol' pro quod in vita boni et sapientia erunt quia in amore et luce caelesti Domini; `luna non colligetur' pro quod in vita veri et intelligentia erunt quia in amore et luce spirituali Domini; quod Dominus sit in altera vita {4}sol angelis caelestibus et luna spiritualibus, et quod inde illis sapientia et intelligentia, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 2441, 2495, 3636, 3643; inde constare potest quid in sensu interno Verbi sit ortus solis et occasus solis: [4] apud Davidem, Jehovah Deus mi, magnus es valde, gloriam et honorem induisti: Qui operit Se luce {5}sicut veste; extendit caelos sicut cortinam;...fecit lunam pro festis statis, solem novit occasum suum, disponis tenebras et fiat nox, Ps. civ 1, 2, 19, 20;

similiter hic `luna' pro intelligentia, et `sol' pro sapientia a Domino, `occasus solis' pro obscuro utriusque; `disponere tenebras ut fiat nox' pro statum obscuritatis moderari; angelis enim quod sint status mutationes inter summum lucis et minus lucis, seu inter summum sapientiae et minus sapientiae, et quod illae status mutationes sint sicut mane cum oritur sol, et sicut meridies cum in summo ortu, et sicut vespera cum occidit, et dein sicut mane iterum, ex Divina Domini Misericordia, alibi {6}dicetur: [5] apud Joshuam, A deserto et Libano usque ad fluvium magnum, fluvium Euphratis, universa terra Hittaeorum, et usque ad mare magnum, occasum solis, erit terminus vester, i 4; ubi describitur extensio terrae Canaanis, quae quod in sensu interno sit regnum Domini, videatur n. 1607, 3038, 3481; {7}quod fluvius Euphrates sit unus terminus ejus, nempe spiritualium et caelestium, n. 1866, et mare magnum et occasus solis alter, per quem repraesentatur ultimum, quod obscurum respective; quod omnes termini, et omnia loca, in terra illa repraesentent, videatur n. 1585: [6] apud Mosen, Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui, antequam occidit sol, restitues illam ei, quia (x)haec operimentum ejus sola, haec vestis ejus pro pelle, in qua cubabit, Exod. xxii 25, 26:

et alibi, Si vir pauper, non cubabis super pignore ejus, restituendo restitues ei pignus, antequam occidit sol, et cubet super veste sua, et benedicat tibi, et tibi erit justitia coram Jehovah Deo tuo, Deut. xxiv 12, 13:

quod in hac lege sicut in reliquis, repraesentativum et significativum legis Divinae quae est boni et veri in regno Domini, insit, ex quo illa, a singulis patet; quod inest, ex quo illa lex, est quod non defraudandi socii veris externis, quae sunt doctrinalia secundum quae vivunt et ritualia; quod `vestis' talia vera sint, videatur n. 297, 1073, 2576; quod `restitueret antequam sol occideret' est antequam {8}verum apud illum periret, et quia verum illud externum est, dicitur quod `vestis pro pelle in qua cubabit': [7] apud eundem, Anima quae tetigerit immundum, immunda erit usque ad vesperam, et non comedet de sanctis, sed cum laverit carnem suam aquis, et occiderit sol, mundus erit; et postea edet de sanctis, Lev. xxii 6, 7:

et alibi, Qui non est mundus,...versus vesperam lavabit se aquis, et cum occiderit sol, intrabit in medium castrorum, Deut. xxiii 11, 12;

quod haec lex quoque originem ducat a legibus boni et veri seu legibus ordinis quae in regno Domini, constare potest, alioquin non mandatum fuisset quod `immundus esset usque ad vesperam, et se tunc lavaret aquis, et postquam sol occidit, mundus esset'; lex ordinis in regno Domini ex qua illa, haec est, quod spiritus boni et angelici quando in statum amoris sui et inde in statum falsi labuntur, tunc paulum {9}remittuntur in statum suum naturalem seu inferiorem, ac ibi cognitionibus boni et veri quoad illam rem imbuuntur, quae significantur per `lavare se aquis vespere'; quod `lavare se aquis' sit purificari a falsis, videatur n. 3147, 3148, et quod `aquae' sint cognitiones veri, n. 28, 680, 739, 2702, 3058, et postquam in obscuro illo statu fuerunt qui significatur per `occasum solis,' in priorem suum statum redeunt, quod significatur per quod mundi erunt, ac intrabunt in {10}medium castrorum; de qua re, ex Divina Domini Misericordia, ab experientia alibi dicetur. Ex his nunc patet quod `occasus solis' in Verbo significet statum obscurum quoad verum apud bonos, et statum falsi apud malos. @1 i 3222$ @2 de qua$ @3 i sunt$ @4 i sol et luna,$ @5 quasi$ @6 ostendetur$ @7 quod fluvius Euphrates sit extensio spiritualium et caelestium illius, n. 1866; quod mare sint cognitiones et scientifica in communi, n. 28, 2850, proinde illa quae sunt naturalis hominis, ejus enim sunt illa, et quia ibi est terminus seu ultimum planum ubi terminantur bona et vera interiora n. 3679, et ibi est obscurum respective, ideo quoque in lingua originali mare quoque significat occidentem; quod occasus solis, sit terminus ibi, ubi respective obscurum, inde patet. In the margin per quem repraesentatur ultimum quod est obscurum, is without marks for place of insertion, but the text of I suggests that it should be placed after occidentem. A further insertion at foot of column, which apparently follows patet, reads quod omnes enim termini et omnia loca inter terminos interna illa repraesentant, videatur n. 1585.$ @8 bonum veri illius apud illum per privationem periret, et quia illa sunt externa$ @9 mittuntur$ @10 castra$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church