Arcana Coelestia (Elliott) n. 37

Previous Number Next Number See English 

37. Dicitur quod 'luminaria erunt in signa, et in Stata tempora, et in dies, et in annos'; haec plura arcana continent quam ut in praesenti dici queant, tametsi in sensu litterae nihil arcani apparet; nunc solum, quod vices spiritualium et caelestium dentur in universali et singularibus, quae comparantur vicibus dierum et annorum; dierum sunt a mane ad meridiem, inde ad vesperam, et per noctem ad mane; annorum sunt similes, a vere ad aestatem, inde ad autumnum, et per hiemem ad ver; vices inde caloris et lucis, tum fructificationum terrae; his vicibus comparantur vices spiritualium et caelestium; vita absque vicibus et varietatibus foret una, ita nulla, nec cognosceretur, nec dignosceretur, minus perciperetur bonum et verum: haec vocantur apud Prophetas statuta, ut apud Jeremiam, Dixit Jehovah, dans solem in lucem diei, statuta lunae, et stellarum in lucem noctis,...non recedent statuta haec a coram Me, xxxi 35, 36:

et apud eundem prophetam, Sic dixit Jehovah, Si non foedus Meum diei et noctis, statuta caeli et terrae non posuero, xxxiii 25. Sed de his, ex Divina Domini Misericordia, ad Gen. viii 22.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church