Arcana Coelestia (Elliott) n. 3732

Previous Number Next Number See English 

3732. `Vovit Jacobus votum': quod significet Providentiae statum, constat a significatione `vovere votum' quod in sensu interno sit velle ut Dominus provideat, inde in sensu supremo, in quo agitur de Domino, est providentiae status. Quod `vovere votum' sit in sensu interno velle ut Dominus provideat, est ex eo quia votis inest desiderium et affectio ut fiat quod volunt, ita ut provideat Dominus; est aliquid constipulationis, et simul aliquid debiti a parte hominis quod sibi suscepit, si optato potiretur, ut hic a Jacobo quod Jehovah esset illi in Deum, et lapis quem posuit statuam, esset Domus Dei, et quod decimaret omne quod dederit illi, si Jehovah custodiverit illum in via, et dederit illi panem ad edendum, et vestem ad induendum, ac redierit in pace ad domum patris Sui; inde patet quod vota tunc temporis fuerint singularia pacta, imprimis ad agnoscendum Deum pro suo Deo, si provideret illis quae desiderabant, {1}et quoque quod rependerent Ipsi per aliquod munus si provideret. [2] Ex his manifeste patet quales fuerunt patres gentis Judaicae, sicut hic Jacob, quod nondum agnoverit Jehovam, et quod adhuc in electione fuerit, num Illum aut alium pro suo Deo agnosceret; hoc singulare fuit in gente illa, usque a patribus eorum, quod quisque suum Deum habere vellet, et qui Jehovam colebat, esset modo quod aliquem deum qui Jehovah appellaretur, et per hoc nomen distinctus esset a diis aliarum gentium, ita quod cultus eorum, etiam in hoc, idololatricus fuerit, nam cultus solius nominis, etiamsi Jehovae, non est nisi idololatricus, n. (x)1094: sicut qui se Christianos vocant, et dicunt se colere Christum et non vivunt secundum praecepta Ipsius;

illi Ipsum idololatrice colunt quia solum Ipsius nomen, est enim falsus Christus quem colunt, de quo apud Matthaeum xxiv 23, 24; n. 3010. @1 at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church