Arcana Coelestia (Elliott) n. 3804

Previous Number Next Number See English 

3804. `Et cucurrit et indicavit patri suo': quod significet agnitionem per interiora vera, constat ex significatione `currere et indicare' quod sit affectio notum faciendi, hic ex agnitione; et ex significatione `patris sui' quod sit bonum quod `Laban'; quod per vera interiora, repraesentatur per `Rachelem,' quae est affectio veri interioris; inde resultat quod per illa verba significetur agnitio per interiora vera. Cum his ita se(t) habet:

bonum quod `Jacob' repraesentat, quod est bonum naturalis, sicut omne bonum in genere, {1} cognoscitur et agnoscitur quod sit, non autem quale sit, nisi per vera; bonum enim suum quale accipit a veris, et sic per vera cognoscitur et agnoscitur; bonum enim non fit bonum quod charitatis vocatur, antequam implantata ei sunt vera; et qualia vera ei implantantur, tale fit bonum; [2] inde est quod unius bonum, tametsi simillimum apparet, non tamen est sicut alterius, nam bonum in omnibus et singulis qui in universo terrarum orbe, inde differt; se habet hoc sicut facies humanae, in quibus se utplurimum affectiones effigiant, quod nusquam in universo genere humano dentur prorsus similes; ipsa vera faciunt sicut faciem boni, cujus pulchritudo est a forma veri, sed quod afficit, est bonum;

tales sunt formae angelicae omnes, et talis foret homo, si in amore in Dominum et in charitate erga proximum ab interiore vita foret;

in tales formas est homo creatus quia in similitudinem et imaginem Dei; et tales formae sunt illi qui regenerati sunt quoad spiritus suos, utcumque apparent quoad corpus. Inde constare potest quid intelligitur per quod agnoscatur bonum per interiora vera. @1 i quidem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church