Arcana Coelestia (Elliott) n. 3869

Previous Number Next Number See English 

3869. `Quia audivit Jehovah': quod significet in supremo sensu providentiam, in interno fidei voluntatem, in interiore oboedientiam, in externo auditum, hic fidem voluntate quae a solo Domino, constat a significatione `audire'; quod audire sit auditus, non opus habet explicatione; quod autem audire in sensu interiore sit oboedientia {1}, et in sensu interno fides voluntate, constat (c)a plurimis locis in Verbo, de quibus sequitur; tum ex quali auditus respective ad quale visus; quod visus in sensu interiore sit intellectus et in sensu interno sit fides intellectu, videatur n. 3863, et hoc {2} ex eo quia res per visum internum apparent quales sunt, ita capiuntur aliqua fide sed intellectuali; quae autem audiuntur cum ad interiora penetrant, etiam in simile visui mutantur, videntur enim interius quae audiuntur, quare per auditum quoque significatur id quod per visum, nempe id quod intellectus, (o) ut et quod fidei est, sed auditus simul persuadet quod ita sit, et afficit non modo partem intellectualem hominis, sed etiam ejus voluntariam, ita interius vadit, nempe ad voluntatem, et efficit {3} ut velit quod videt, inde est quod `audire' significet intellectum rei et simul oboedientiam, et in spirituali sensu fidem voluntate: [2] quia in audire id latet, nempe oboedientia et fides voluntate, ideo (c)ea etiam significantur per audire, auscultare, {4} attendere, in communi sermone, nam audiens esse est oboediens esse, et auscultare alicui, est quoque oboedire; interiora enim rei quandoque ita insunt vocibus loquelae hominis, ex causa quia spiritus hominis est qui cogitat, et percipit sensum vocem loquelae, et is est in quadam communione cum spiritibus et angelis, qui in principiis vocum sunt; praeterea talis est circulus rerum apud hominem quod quicquid per aurem et oculum, seu per auditum et visum, intrat, transeat in ejus intellectum, et per intellectum in voluntatem, et a voluntate in actum, ita quoque verum fidei; id primum fit verum {5} fidei scientia, dein verum {6} fidei voluntate, et denique verum fidei actu, ita charitas; fides scientia seu intellectu est `Reuben,' ut ostensum est', fides voluntate est `Shimeon,' fides voluntate cum fit charitas {7} est `Levi.' [3] Quod `audire' in supremo sensu sit praevidentia, ex illis quae de videre quod in supremo sensu sit praevidentia, supra n. 3863 dicta sunt, constare potest, nam praevidere Domini est videre ab aeterno in aeternum quod ita sit, at providere Domini est regere ut ita sit, et flectere {8} liberum hominis ad bonum, quantam praevidet quod homo se in libero flecti {9} patitur, videatur n. 3854. [4] Quod per `audire Jehovah,' ex quo Shimeon nominatus, in sensu interiore significetur oboedientia, et in sensu interno fides voluntate a solo Domino, patet a perplurimis locis in Verbo, ut ab his quae sequuntur; apud Matthaeum, Ecce vox e nube dicens, Hic est Filius Meus dilectus, in Quo Mihi complacuit, Ipsum audite, xvii 5;

`Ipsum audire' pro Ipsi fidem habere, et Ipsius praeceptis oboedire, ita fidem voluntate habere: apud Johannem, Amen, amen, dico vobis, quod veniet hora,... quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audient, vivent. Ne miremini hoc, quoniam venit hora, in qua omnes qui in monumentis audient vocem Ipsius, v 25, 28;

`audire vocem Filii Dei {10}' pro fidem habere verbis Domini, et velle illa; qui fidem voluntatis habent, illi vitam accipiunt, quare dicitur `qui audient vivent': [5] apud eundem, Qui ingrediens est per januam, pastor est ovium, huic ostiarius aperit, et oves vocem illius audiunt.... Et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc, etiam illas oportet Me adducere, et vocem Meam audient, et fiet unus grex, et unus pastor;... oves Meae vocem Meam audiunt, et Ego cognosco illas, et sequuntur Me, x 2, 3, 16, 27;

`audire vocem' manifeste pro oboedire ex fide voluntatis: apud eundem, Omnis qui est ex veritate, audit (t)vocem Meam, xviii 37;

similiter: apud Lucam, Dixit illi Abraham, Habent Mosen et Prophetas, audiunto illos,... si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur, xvi 29, 31;

`audire Mosen et Prophetas' pro scire quae in Verbo {11}, et fidem ei habere {12}, ita quoque velle illa, nam fidem habere absque velle, est videre et non audire, at fidem habere cum velle est videre {13} et audire; quare utrumque, nempe videre et audire, passim in Verbo simul dicitur, et per `videre' significatur id quod per `Reuben,' et per `audire' id quod per `Shimeonem,' nam conjuncta sunt sicut frater fratri. [6] Quod videre et audire conjunctim dicantur, constat ex his locis; apud Matthaeum, Propterea per parabolas loquor illis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt; et completur in illis prophetia Esaiae, quae dicit, Auditu audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis et non cernetis: incrassatum est cor populi hujus, et auribus graviter audiverunt, et oculos suos occluserunt, ne forte videant oculis et auribus audiant, et corde intelligant.... Vestri vero beati sunt oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt; amen dico vobis, quod multi prophetae et justi desideraverint videre quae videtis, sed non viderunt, et audire quae auditis, et non audiverunt, xiii 13-17; Joh. xii (x)40; Esai. vi 9:

apud Marcum, Dixit Jesus ad discipulos, Quid disputatis quod panes non habetis, nondum ne intelligentes estis, neque intelligitis, adhucne obduratum habetis cor vestrum, oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? viii 17, 18:

[7] apud Lucam, Vobis datum est cognoscere mysteria regni Dei, reliquis vero in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non audiant, viii 17, 18:

{14} apud Esaiam, Aperientur oculi caecorum, et aures surdorum aperientur, xxxv 5:

apud eundem, Tunc audient in die illo surdi verba libri, et ex caligine eque tenebris oculi caecorum videbunt, xxix 18:

apud eundem, Surdi audite, et caeci spectate videndo, xlii 18:

apud eundem, Educ populum caecum cui oculi erunt {15}, et surdos quibus aures, xliii 8:

apud eundem, Non connivebunt oculi videntium, et aures audientium auscultabunt, xxxii 3:

apud eundem, Sint oculi tui respicientes doctores tuos, et aures tuae audiant verbum, xxx 20, 21:

apud eundem, Qui obturat aurem suam ne audiat sanguines; et occludit oculos suos ne videant malum, hic in altis habitabit, xxxiii 15, 16:

apud Ezechielem, Fili hominis, in medio domus rebellionis tu habitans, quibus oculi ad videndum sed non vident, quibus aures ad audiendum, et non audiunt, xii 2. In his locis utrumque dicitur quia unum sequitur alterum, nempe fides intellectu quae est `videre' et fides voluntate quae est `audire, alioquin unum satis fuisset; inde etiam patet quare unus filius Jacobi nominatus est {16} a videre, et alter ab audire. [8] Quod `videre' significet fidem scientia seu intellectu et `audire' fidem oboedientia seu voluntate, est ex correspondentiis in altera vita, et inde significativis; qui intellectuales sunt et in fide inde, illi ad oculi provinciam pertinent, et qui oboedientes sunt et in fide inde, illi ad auris provinciam pertinent; quod ita sit, videbitur ex illis quae ad finem capitum, de Maximo Homine, et correspondentia omnium quae in corpore humano cum illo, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; [9] inde nunc est quod `oculus' in sensu interno sit intellectus, videatur n. 2701, et quod `auris' sit oboedientia, et in sensu spirituali fides inde, seu fides {17} voluntate; ut quoque constat ex his locis; apud Esaiam, Etiam, non audivisti, etiam non novisti, etiam ex tunc non aperuit se auris tua? xlviii 8:

apud eundem, Dominus Jehovih excitabit mihi aurem ad audiendum, quasi instructi:... Dominus Jehovih aperuit mihi aurem, et ego non rebellavi, l 4, 5:

apud eundem, Attendite attendendo ad Me, et comedite bonum, ut delicietur in pinguedine anima vestra; inclinate aurem vestram, et ite ad Me, audite ut vivat anima vestra, lv 2, 3:

apud Jeremiam, Ad quem loquar et testificer, ut audiant? ecce praeputiata auris eorum, et non possunt auscultare, vi 10:

apud eundem, Hoc praecepi iis, dicendo, Audite vocem Meam, tunc ero vobis in Deum, et vos eritis Mihi in populum,... et non audiverunt, nec inclinarunt aurem suam, vii 23, 24, 26:

apud eundem, Audite mulieres verbum Jehovae, et accipiat auris vestra verbum oris Ipsius, ix 19 [A.V. 20]:

apud eundem, Non inclinastis aurem vestram, et non oboedivistis Mihi xxxv 15:

apud Ezechielem, Fili hominis, omnia verba Mea, quae locutus sum ad te recipe in cor tuum, et auribus tuis audi, iii 10:

apud eundem, Dabo zelum Meum contra te, et agent tecum in excandescentia, nasum tuum, et aures tuas removebunt, xxiii 25;

`nasum et aures removere' pro perceptionem veri et boni, et fide oboedientiam: apud Zachariam, Renuerunt attendere, et dederunt humerum refractarium et aures suas aggravarunt, ut non (x)audirent, et cor suum posuerunt adamantem, ut non audirent legem, vii 11, 12:

[10] apud Amos, Sic dixit Jehovah, Sicut eripuerit pastor ex ore leonis duo crura, vel particulam auris, ita eripientur filii Israelis in Samaria in angulo lecti, et in extremitate spondae, iii 12;

`eripere duo crura' pro voluntatem boni, `particulam auris' pro voluntatem veri; quod `particula auris' id sit, solum constare potest ut dictum, ex correspondentiis in altera vita, et inde significativis {18}, secundum quae Verbi sensus internus est, et quoque ritualia in Ecclesia Israelitica et Judaica; inde erat cum Aharon et filii ejus inaugurarentur ministerio, quod inter alia mandatum sit, Ut `Moses sumeret' de sanguine arietis, et daret super auriculam auris Aharonis, et super auriculam auris filiorum ejus; et super pollicem manus eorum dextrae, et super pollicem pedis eorum dextri, Exod. xxix 20;

per hoc rituale repraesentabatur fidei voluntas, in quam sicut sacerdos etiam initiaretur; quod rituale hoc sanctum esset, quisque scire potest, quia (t)a Jehovah mandatum Mosi, ita quoque quod sanctum dare sanguinem super auriculam auris, sed quodnam sanctum, non sciri potest nisi ex rerum interno sensu {19} in Verbo, qui hic est quod sanctum fidei ex voluntate custodiretur. [11] Quod per `aurem' significetur oboedientia, et in sensu interno fides inde, manifestius adhuc patet ex rituali de servo qui non servitio exire vellet, de quo ita apud Mosen, Si servus vel ancilla non servitio exire vellet {20}, adducet eum dominus ejus ad Deum, et adducet eum ad januam, aut ad postem, et perforabit dominus ejus aurem subula, et serviet illi in perpetuum, Exod. xxi [5], 6; Deut. xv 17;

`perforare aurem subula ad postem' pro perpetuo servire seu oboedire, in sensu spirituali pro non velle intelligere verum, sed velle verum ex oboedientia, quod respective non liberum est. [12] (m)Quia oboedientia fidei per `aures,' et oboedire per {21} `audire' in sensu interno intelligitur, constat quid per haec verba Domini, quae toties dixit, significatur, Qui habet aurem ad audiendum, audiat, Matth. xiii 9, 43; Marc. iv 9, (x)23; vii 16; Luc. viii 8; xiv 35; Apoc. ii 7, 11, 29;

iii 13, 22. (n) [13] Quod `audire' in sensu supremo sit providentia, et `videre' sit praevidentia, constat ex illis locis in Verbo, in quibus de Jehovah seu Domino praedicantur oculi, ut et aures; ut apud Esaiam, Inclina Jehovah aurem Tuam et audi, aperi Jehovah oculos Tuos et vide, xxxvii 17:

apud Danielem, Inclina, Deus mi, aurem Tuam et audi, aperi Jehovah oculos Tuos et vide vastitates nostras, ix 18:

apud Davidem, Deus inclina aurem Tuam ad me, et audi sermonem meum, Ps. xvii 6:

apud eundem, Inclina ad me aurem Tuam, et serva me, Ps. lxxi 2:

apud eundem, Adverte aurem ad precationes meas, ob veritatem Tuam, responde mihi ob justitiam Tuam, Ps. cxliii 1:

apud Jeremiam, Jehovah, vocem meam audivisti, ne abscondas aurem Tuam ad suspirationem meam, ad clamorem meum, Thren. iii 56:

apud Davidem, Jehovah ne abscondas facies Tuas a me, in die quo angustia mihi, inclina ad me aurem Tuam, in die clamo, responde mihi, Ps. cii 3 (A.V. 2). [14] Quod non aures Jehovae nec oculi sicut homini, notum est, sed quod sit attributum praedicabile de Divino {22}, quod per aurem et per oculum significatur, nempe infinitum velle, et infinitum intelligere, infinitum velle est providentia, et infinitum intelligere est praevidentia; haec per aurem et oculum, cum tribuuntur Jehovae, in sensu supremo intelliguntur. Ex his nunc patet quid per `audivit Jehovah,' ex quo Shimeon nominatus, in omni sensu significatur. @1 obedire$ @2 quidem$ @3 facit$ @4 i et$ @5 intellectu$ @6 i fit$ @7 tum fides voluntatis fit charitas, quae$ @8 velle quod ita sit, proinde regere$ @9 ex libero regi$ @10 hominis AI$ @11 ibi$ @12 habere illis$ @13 fidem habere I$ @14 The following seven refs. are from Is. chaps. 29, 30, 32, 33, 35, 42 and 43, I arranges these 35, 29, 42, 43, 32, 30, 33, but in A their order is 35 29, 30, 43, 33, 32, 42; refs. from 30, 43 and 33 are in margin.$ @15 sunt as n. 6989.$ @16 sit$ @17 i quod idem$ @18 A alters to significatione$ @19 intellectu$ @20 exire vellet e servitio$ @21 ip ei$ @22 Jehovae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church