Arcana Coelestia (Elliott) n. 3995

Previous Number Next Number See English 

3995. `Et maculosum et punctatum in capris': quod significet quod dein suum erit omne bonum veri in quo mixtum falsum et malum, constat ex significatione `maculosi' quod sit falsum, et a significatione `punctati' quod sit malum, de quibus mox supra n. 3993; et a significatione `caprarum' quod sit bonum veri, seu charitas fidei, de qua n. 3519; quod omne id suum erit, significatur etiam per id quod sequitur `Et erit merces mea.' [2] Quid bonum veri, seu charitas fidei, paucis dicendum: cum regeneratur homo, tunc apparenter praecedit verum quod fidei, et apparenter sequitur bonum quod charitatis; at cum `homo regeneratus est', tunc manifeste praecedit bonum quod charitatis, et manifeste sequitur verum quod fidei; sed quod prius sit apparentia, hoc autem essentialiter ita, videatur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3616, 3701; cum enim homo regeneratur, facit ille bonum ex vero quod didicit, nam ex vero discit quid bonum, sed usque est intus bonum quod hoc operatur; influit enim bonum a Domino per viam internam seu per viam animae, et influit verum per viam externam, seu per viam sensualem quae corporis; verum quod per hanc viam intrat, adoptatur a bono quod intus, et ei conjungitur, et hoc eousque dum homo regeneratus est; tunc versura fit, et a bono agitur verum; inde patet quid bonum veri, et quid boni verum; inde est quod tam multi hodie dicant quod {1}bona charitatis sint fructus fidei, apparet enim ita in principio regenerationis; ex apparentia id concludunt, nec sciunt aliter, quia pauci sunt qui regenerantur, et nemo id scire potest quam qui regeneratus est, hoc est, qui in affectione boni est seu in charitate; ex affectione boni seu charitate hoc videri potest clare, et quoque percipi; qui autem non regenerati sunt, ne quidem sciunt quid affectio boni seu quid charitas, sed ratiocinantur de illa sicut de re aliena, seu de re extra illos; quapropter charitatem vocant fructum fidei, cum tamen fides est ex charitate; sed usque non tanti interest ut simplices sciant quid prius et quid posterius, modo in charitate vivant, nam charitas est vita fidei. [3] Per pecus hic significantur tam agni, quam oves, haedi, caprae, arietes, hirci, sed nominantur solum agni et caprae, et hoc est causa quia per `agnos' significatur innocentia, et per `capras' charitas fidei, de his enim in sensu interno hic agitur; inde quoque est quod maculosum in lingua originali exprimatur per {2}vocem quae quoque significat agnos, ut apud Esaiam xl 10 [11]; et punctatum per {3}vocem, quae quoque significat pecuarium, ut 2 Reg. iii 4; Amos i 1. @1 bonum charitatis sit$ @2 Heb. tala$ @3 Heb. noqed = herdsman, naqod = speckled.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church