Arcana Coelestia (Elliott) n. 4085

Previous Number Next Number See English 

4085. `Et dixit ad me angelus Dei in somnio, Jacob; et dixi, Ecce me': quod significet perceptionem ex Divino et praesentiam in obscuro, constat ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; ex significatione `angeli Dei' quod sit ex Divino, nam `angelus' in Verbo ubi nominatur, significat aliquid Domini, hoc est, aliquid Divini, n. 1925, (x)2319, 2821, 3039, ex causa quia angelus non a se loquitur sed a Domino, cumprimis quando in somnio, ut hic ad Jacobum; angeli etiam tales sunt ut indignentur si illis tribuatur aliquid boni et veri quod loquuntur, et quantum possunt, removent ideam talem apud alios, imprimis apud hominem; sciunt enim et percipiunt quod illis ex Domino, ita ex Divino, omne bonum et verum quod cogitant, volunt, et efficiunt: inde constare potest quod per `angelos' in Verbo significetur aliquid Domini, hoc est, Divinum;(n) et ex significatione `in somnio' quod sit in obscuro, de qua n. 2514, 2528; praesentia in naturali, et ibi in obscuro, significatur per responsum Jacobi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church