Arcana Coelestia (Elliott) n. 4117

Previous Number Next Number See English 

4117. `Et posuit facies suas montem Gilead': quod significet bonum ibi, constat a significatione `montis' quod sit caeleste amoris: hoc est, bonum, de qua n. 795, 1430, cum quo conjunctio;

`Gilead significat quale ejus: quia fluvius erat terminus, et ibi primum conjunctionis, ut dictum, ideo `mons Gilead' qui erat ab hac parte Jordanis, significat bonum cum quo primum illud conjunctionis. [2] Terra Gilead ubi mons, erat intra limites terrae Canaanis in lato sensu intellectae, erat cis Jordanem, et cessit Reubenitis et Gadditis, et imprimis dimidiae tribui Menashes in hereditatem; et quia hereditates eo usque se extendebant, dicitur quod intra limites terrae Canaanis in lato sensu intellectae fuerit; quod cesserit illis in hereditatem, constat apud Mosen, Num. xxxii 1, 26-41; Deut. iii 8, 10-16; Jos. xiii 24-31; quapropter cum terra Canaan in uno complexu sisteretur, dicebatur `a Gileade usque ad Danem,' et in alio sensu `a Beersheba usque ac Danem, nam Dan etiam erat terminus, n. 1710, (x)3923; quod a Beersheba usque ad Danem, videatur n. 2858, 2859; quod a Gileade ad Danem, apud Mosen, Ascendit Moses ex planitiebus Moabi super montem Nebo, caput Pisgae, qui versus Jericho, ubi ostendit illi Jehovah [totam] terram Gileadem usque ad Danem, Deut. xxxiv 1:

et in libro Judicum, Gilead in transitu Jordanis habitans, et Dan, cur timebit naves? v 17. `Gilead' quia erat terminus, in sensu spirituali significat primum bonum, quod est sensualium corporis, nam horum bonum seu volupe est, cui initiatur homo omnium primo qui regeneratur; in hoc sensu sumitur Gilead apud Prophetas, ut Jer. viii (x)22; xxii 6; xlvi 11;

l 19; Ezech. xlvii 18; Obad. 19; Mich. vii 14; Zach. (x)x 10; Ps. lx (x)9 [A.V. 7]; et in sensu opposito, Hos. vi 8; xii 12 [A.V. 11].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church