Arcana Coelestia (Elliott) n. 4169

Previous Number Next Number See English 

4169. `Oves tuae et caprae tuae non abortiverunt': quod significet statum ejus quoad bonum et bonum veri, constat a significatione `ovis' quod sit bonum, de qua sequitur; et a significatione `caprae' quod sit bonum veri, de qua n. 3995, 4006;

per bonum simpliciter dictum, intelligitur bonum voluntatis, per bonum veri autem bonum intellectus; bonum voluntatis est ex bono facere bonum, bonum autem intellectus est ex vero facere bonum;

haec apparent illis qui bonum faciunt ex vero, quod unum sint, sed usque inter se multum differunt; bonum enim facere ex bono, est ex perceptione boni; perceptio boni {1} non datur apud alios quam apud caelestes; at bonum facere ex vero, est ex scientia et inde intellectu, sed absque perceptione quod ita sit, solum quod sic instructus sit ab aliis, aut a se per facultatem suam intellectualem concluserit quod ita sit; hoc potest fallax verum esse, sed usque si finem boni habet, tunc quod ex vero illo facit, ut bonum fit. [2] Quod `oves' significent bona, constare potest a pluribus locis in Verbo, quorum haec solum licet afferre; apud Esaiam, Afflictus est, et non aperuit os suum, sicut pecus ad mactationem ducitur, et sicut ovis coram tonsoribus,... et non aperuit os suum, liii 7;

de Domino, ubi comparatur `ovi' non ex vero sed ex bono: apud Matthaeum, Jesus (o)dixit ad duodecim quos emisit, In viam gentium non abitote, et in urbem Samaritanorum ne ingredimini, abite potius ad oves perditas domus Israelis, x 5, 6;

`gentes' ad quas non abirent, pro illis qui in malis; quod `gentes' sint mala, videatur n. 1259, 1260, 1849; `urbes Samaritanorum' pro illis qui in falsis; `oves' pro illis qui in bonis: [3] apud Johannem, Jesus post resurrectionem dixit ad Petrum, Pasce agnos Meos; secundum {2} dixit,... Pasce oves Meas; tertio dixit,... Pasce oves Meas, xxi 15-17;

{3} `agni' pro illis qui in innocentia; `oves' primo loco pro illis qui in bono ex bono; `oves' tertio loco pro illis qui in bono ex vero: apud Matthaeum, Cum veniet Filius hominis in gloria Sua,... statuet oves a dextris, hircos [vero] a sinistris; et (x)dicet... illis qui a dextris, Venite benedicti Patris Mei, ut hereditatem possidete paratum vobis regnum a fundatione mundi; nam esurivi, et dedistis Mihi quod ederem; sitivi et potastis Me; peregrinus fui et collegistis Me; nudus fui et induistis Me; aegrotus fui et visitastis Me; in custodia fui et venistis ad Me:... in quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, xxv 31-40;

ibi quod `oves {1}' pro bonis, hoc est, pro illis qui in bono sunt, manifeste patet; omnia genera bonorum charitatis ibi continentur in sensu interno, de quibus ex Divina Domini Misericordia, alibi; per `hircos' significantur in specie illi qui in fide et in nulla charitate (o)sunt;

[4] similiter apud Ezechielem, Vos, mi grex, dixit Dominus Jehovih, ecce Ego judicans inter pecudem et pecudem, inter arietes ovium, et inter hircos xxxiv 17;

quod `hirci' sint in specie illi qui in fide nullius charitatis (o)sunt, constare potest ex significatione `hircorum' quod sint in bono sensi illi qui in vero fidei, et inde in aliqua charitate, sed in opposito illi qui in fide nullius charitatis; ratiocinantur de salute ex principii quod fides salvet; quod etiam apparet ex illis quae Dominus de hirci dicit apud Matthaeum in loco citato; qui autem in nullo vero fide: et simul in nullo bono charitatis sunt, illi absque tali judicio, `nempe absque convictione quod in falso sint, feruntur in infernum. @1 i, seu quod ita sit,$ @2 secundo$ @3 i ubi$ @4 ovis I$ @5 hoc est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church