Arcana Coelestia (Elliott) n. 418

Previous Number Next Number See English 

418. In priore versu agitur de caelestibus quae sunt amoris; in hoc de spiritualibus quae sunt fidei; haec per 'citharam et organum' exprimuntur. Quod per instrumenta chordacea, ut per citharas et similia, significata sint spiritualia fidei, multis constat. Instrumenta similia in cultu Ecclesiae repraesentativae nec aliud repraesentabant, similiter etiam cantus; inde tot cantores et musici, et quidem ex causa quod omne caeleste gaudium producit cordis laetitiam, quae testificata per cantum, et dein per instrumenta chordarum quae aemulabantur et exaltabant cantum; omnis affectio cordis hoc quoque secum habet quod producat cantum, proinde quae cantus sunt; affectio cordis est caeleste, cantus inde est spirituale. [2] Quod cantus et simile significet spirituale, etiam constare mihi potest a choris angelicis, qui duplicis generis sunt, caelestes et spirituales; spirituales chori ex eorum sono canoro alato, cui chordaceorum instrumentorum sonus assimilari potest, probe distincti sunt a caelestibus, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Antiquissimi etiam, quod caeleste erat, referebant ad cordis provinciam et quod spirituale, ad pulmonum; ita spirituale ad quaecumque pulmonum sunt, ut voces cantus et quae similia, sic ad voces seu sonos talium instrumentorum; ex causa non solum quia cor et pulmones quoddam conjugium repraesentant sicut amor et fides, sed etiam quia caelestes angeli ad provinciam cordis, spirituales vero angeli ad pulmonum pertinent. Quod talia hic intelligantur, etiam potest sciri ex eo quod Verbum Domini sit, in quo nulla vita foret si modo narraretur quod Jubal esset pater pulsantium citharam et organum; nec alicui usui hoc scire.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church