Arcana Coelestia (Elliott) n. 4200

Previous Number Next Number See English 

4200. `Si affligas filias meas, et accipias feminas supra filias meas, nullus vir nobiscum': quod significet affectiones veri quod mansurae intra Ecclesiam, constat a significatione `filiarum' hic Rachelis et Leae, quod sint affectiones veri, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; a significatione `feminarum' quod sint affectiones veri non genuini, ita quae non sunt Ecclesiae; affectiones enim veri faciunt Ecclesiam, ita `accipere feminas supra illas' significat quod non alias affectiones quam veri genuini {1}; {2} a significatione `nullus vir nobiscum' quod sit cum latebit vir a socio, hoc est, cum separati, de qua mox supra n. 4199; inde patet quod per illa verba significetur quod affectiones veri genuini mansurae intra Ecclesiam, non conspurcandae cum veris non genuinis. @1 genuinae I$ @2 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church