Arcana Coelestia (Elliott) n. 4283

Previous Number Next Number See English 

4283. `Dixit, Mitte me quia ascendit aurora': quod significet quod tentatio desiit cum conjunctio adesset, constat ex significatione `mittere me,' nempe a luctando mecum, quod sit quod tentatio desiit quod `luctatio' sit tentatio, videatur supra n. 4274, et quod illa desiit patet a sequentibus {1}; et ex significatione `aurorae' quod sit conjunctio boni naturalis per `Jacobum' significati tum caelesti spirituali seu Bono Divino veri, de qua etiam supra n. 4275. Quod luctatio antequam aurora ascendit, incepta sit, et quod postquam ascendit, finita sit, et dein quod memoretur quid factum cum exortus est {2} sol, est quia tempora diei sicut tempora anni significant status n. 487, 488, 493, 893, 2788, 3785, hic, status conjunctionis per tentationes; cum enim conjunctio fit interni hominis cum externo, tunc est ei `aurora,' nam tunc intrat statum spiritualem seu caelestem; etiam tunc ei lux sicut aurorae apparet, si in tali statu sit ut illam appercipere possit; alioquin ejus intellectuale illuminatur ac fit ei sicut tum expergiscitur a somno tempore matutino cum aurora primum illustrat et incohat diem. @1 i nunc$ @2 sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church