Arcana Coelestia (Elliott) n. 4294

Previous Number Next Number See English 

4294. Vers. 29-32. Et interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum, et dixit, Quare hoc interrogas ad nomen meum? et benedixit ei ibi. Et vocavit Jacob nomen loci Peniel, quia vidi Deum facies ad facies, et liberata anima mea. Et exortus ei sol, sicut transivit Penuel, et is claudicans super femore suo. Propterea non edunt filii Israelis nervum emoti, qui super vola femoris, usque ad diem hunc, quia tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti. `Interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum' significat caelum angelicum et ejus quale: `et dixit, Quare hoc interrogas ad nomen meum?' significat quod caelum non vellet se revelare: `et benedixit ei ibi' significat conjunctionem cum Divino caelesti spirituali: `et vocavit Jacob nomen loci Peniel' significat statum tentationum: `quia vidi Deum facies ad facies, et liberata est anima mea' significat quod sustineret gravissimas tentationes sicut forent a Divino: `et exortus ei sol' significat conjunctionem bonorum: `sicut transivit Penuel' significat statum veri in bono: `et is claudicans super femore suo' significat quod vera nondum in illum ordinem disposita, ut omnia simul cum bono intrarent bonum caeleste spirituale: `propterea non edunt filii Israelis nervum emoti, qui super vola femoris' significat quod non appropriata illa in quibus falsa: `usque ad diem hunc' significat in perpetuum quod falsa non adjuncta: `quia tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti, significat causam, quia falsa. {1} In sensu interno historico in quo agitur de posteris Jacobi, per `interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum significantur mali spiritus: per `dixit, Quare hoc interrogas ad nomen meum?' significatur quod non agnoscerent a malis spiritibus:

per `benedixit ei ibi' significatur quod ita factum: per `vocavit Jacob nomen loci Peniel' significatur status quod induerent repraesentationes: [per] `quia vidi Deum facies ad facies, et liberata anima mea' significatur quod repraesentative praesens: per `exortus ei sol' significatur cum venirent in repraesentationes:

per `sicut transivit Penuel' significatur cum venirent in terram Canaanem: per `is claudicans super femore suo' significatur quod bona et vera prorsus deperdita essent apud posteritatem illam: per `propterea non edunt filii Israelis nervum emoti qui super vola femoris' significatur quod posteri hoc scire deberent: per `usque ad diem hunc' significatur in perpetuum quod tales: per `quia tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti' significatur quia hereditarium illis quod per regenerationem eradicari non potuit, quia non admitterent. @1 This is further explained in n. 4306-4317.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church