Arcana Coelestia (Elliott) n. 4298

Previous Number Next Number See English 

4298. `Et vocavit Jacob nomen loci Peniel': quod significet statum tentationum, constat ex serie rerum; olim enim nomina indebantur locis ubi aliquid peculiare contingebat, quae nomina significativa erant illius rei quae ibi contigit, et ejus status, n. 340, 2643, 3422; huic loco nomen quod significavit statum tentationum, nam status tentationum hic describitur per luctationem et contentionem Jacobi: Peniel in lingua originali significat `facies Dei'; quod `videre facies Dei' sit sustinere gravissimas tentationes, explicabitur in nunc sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church