Arcana Coelestia (Elliott) n. 4303

Previous Number Next Number See English 

4303. `Propterea non edunt filii Israelis nervum emoti {1}, qui super vola femoris': quod significet quod non appropriata illa in quibus falsa,, constat ex significatione `edere' quod sit conjungi et appropriari, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513, 3590, 3632; et ex significatione `nervi' quod sit verum, vera enim in bono se habent sicut nervi in carne, et quoque vera sunt in spirituali sensu `nervi' et bonum `caro,' n. 3813, `3579': similia etiam per nervos et carnem significantur apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih ossibus his, Dabo super vos nervos, et obducam super vos carnem, et dabo in vobis spiritum:... et vidi, cum ecce super illis nervi, et caro ascendit, xxxvii 6, 8;

ibi de nova creatione hominis, hoc est, de regeneratione ejus agitur; cum autem vera detorta sunt, tunc non amplius fiunt vera, sed sicut detorquentur `ad oppositum, ita accedunt ad falsa, inde est quod per `nervum emoti' significetur falsum: quod `vola femoris' sit ubi conjunctio amoris conjugialis cum bono `naturali, proinde ubi influxus veri spiritualis in bonum naturale, videatur n. 4277, 4280; inde patet quod per `propterea non edunt filii Israelis nervum emoti qui super vola femoris' significetur quod non appropriata illa in quibus falsa. Quod haec de filiis Israelis dicantur, est causa quia per `Israelem' significatur Divinum caeleste spirituale, n. 4286, et per `filios' vera, n. 489, 491, 2623, ita quod vera Divini caelestis spiritualis non appropriaverint sibi aliqua falsa. @1 Heb. [ ] (gid hannasheh) = sinew, or nerve, of the hip; n. 5051 suggests that `nerve' is here meant.$ @2 versus$ @3 naturalis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church