Arcana Coelestia (Elliott) n. 4307

Previous Number Next Number See English 

4307. Quod in sensu interno historico, per `interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum' significentur mali spiritus, constare potest a pluribus in hoc sensu, in quo haec et quae sequuntur de Jacobi posteris praedicantur; sensus enim internus se habet applicate ad rem de qua agitur: quod non boni spiritus, sed quod mali significentur per illum qui luctatus est cum Jacobo, constare potest ex eo quod per `luctationem' significetur tentatio, n. 3927, 3928, 4274, (o)et nusquam aliqua tentatio fit per bonos spiritus sed per malos, nam tentatio est excitatio mali et falsi quae apud hominem, n. 741, 751, 761, 1820, 4249, 4299; (t)spiritus boni et angeli nusquam excitant mala et falsa sed defendunt hominem contra illa, et flectunt illa in bonum; ducuntur enim boni spiritus a Domino, et a Domino nusquam nisi quam sanctum bonum et sanctum verum procedit; quod Dominus neminem tentet, ex doctrinali in Ecclesia recepto notum est, videatur etiam n. 1875, 2768; inde, (o)et quoque ex eo quod posteri Jacobi succubuerint in omni tentatione tam in deserto quam postea, patet quod non boni spiritus significentur per illum qui cum Jacobo luctatus est, sed mali. Praeterea gens illa quae per `Jacob' hic significatur, non in (t)amore aliquo spirituali et caelesti fuit, sed in amore corporeo et mundano, n. 4281, 4288-4290, 4293; spirituum praesentia apud hominem se habet secundum amores illorum, spiritus boni et angeli adsunt apud illos qui in amore spirituali et caelesti sunt, et {1} spiritus mali apud illos qui (o)solum in amore corporeo et mundano, et hoc in tantum ut quisque scire possit quales spiritus apud se sunt, modo observet quales sui {2} amores sunt, seu quod idem, quales fines, nam quisque pro fine habet quod amat. [2] Quod se Deum dixerit, est quia Jacob id credidit; sicut ejus {3} posteri, qui jugiter crediderunt quod Jehovah esset in externo eorum sancto, cum tamen Jehovah modo repraesentative praesens fuisset {4}, ut ex sequentibus constabit; crediderunt etiam quod Jehovah induceret in tentationes, quod omne malum ab Ipso, quodque in ira et furore esset cum punirentur, quapropter secundum fidem eorum in Verbo ita dictum est, cum tamen Jehovah nusquam inducit in tentationes, nusquam aliquod malum ab Ipso, nusquam in ira, minus in furore est, videatur n. 223, 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, 1875, 2395, 3605, 3607, 3614; inde etiam est quod ille qui cum Jacobo luctatus est, nomen suum non revelare voluerit. Quod in sensu interno {5} spirituali per illum qui luctatus cum Jacobo, intelligatur caelum angelicum, n. 4295, est quia Dominus, Qui ibi in sensu supremo per `Jacobum' repraesentatur, admiserit etiam angelos qui {6} tentarent, et quod angeli tunc suo proprio relicti fuerint, ut ibi loci ostensum est. @1 at$ @2 ejus$ @3 i etiam$ @4 esset$ @5 i seu$ @6 ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church