Arcana Coelestia (Elliott) n. 4312

Previous Number Next Number See English 

4312. Quod in sensu interno historico per `exortus ei sol' significetur cum venirent in repraesentationes, constat ex significatione `exoriri sol' in hoc sensu, in quo agitur de posteris Jacobi, quod sit cum venirent in repraesentationes; per `ascensum aurorae' significatus {1} est status antequam venirent in repraesentativa, n. 4289. Exoriri etiam dicitur sol apud unumquemvis {2} qui fit Ecclesia, ita quoque qui fit repraesentativus Ecclesiae. @1 i enim$ 2 unumquemque


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church