Arcana Coelestia (Elliott) n. 4379

Previous Number Next Number See English 

4379. `Et impulerint ea die uno, et morientur omnes greges': quod significet moram et successivum, et quod aliter non viverent, ita quod ad conjunctionem praeparanda, constare potest ab ipsa serie;

in illis enim quae praecedunt, actum est de conjunctione boni cum veris in genere, hic autem de eadem in specie agitur; ipse processus {1} insinuationis veri in bonum hic in sensu interno describitur; qui qualis sit, quidem ab explicatione in communi aliquantisper elucere potest, sed non quoad sua arcana quae innumerabilia sunt; haec arcana' patent solum illis qui in luce caeli sunt, et quoad aliquam rudem imaginem illis qui in luce mundi quando lux caeli in hanc admittitur: [2] hoc satis constare potest ex eo quod homo cum renascitur, percurrat aetates sicut qui nascitur, et quod praecedens status semper sit sicut ovum respective ad sequentem, ita quod continue concipiatur et nascatur;

et hoc non modo cum vivit in mundo, sed etiam cum venit in alteram vitam in aeternum, et usque tamen non ultra perfici potest quam ut sit sicut ovum ad illa quae supersunt, quae indefinita sunt: ex his patet quam innumerabilia sunt quae existunt circa regenerationem hominis, quorum tamen vix aliqua novit homo, ita quanta in sensu interno hic continentur, ubi de statu et modo insinuationis boni in vera successivo agitur. @1 i enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church