Arcana Coelestia (Elliott) n. 4429

Previous Number Next Number See English 

4429. `Ad videndum filias terrae': quod significet ad cognoscendum affectiones veri et Ecclesias quae sunt inde, constat ex significatione `videre' quod sit cognoscere, de qua aliquoties prius; ex significatione `filiarum' quod sint affectiones, et inde Ecclesiae, de qua n. 2362, 3024, 3963; et ex significatione `terrae,' hic terrae Canaanis, quod sit tractus ubi Ecclesia, et inde quoque ipsa Ecclesia, de qua n. 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118, (x)2928, 3355, 3705, 3686. [2] Quid per haec quae in hoc versu continentur, significatur, constare potest ab illis quae sequuntur, agitur enim de repraesentativo Ecclesiae quod apud posteros Jacobi instituendum erat; quod hoc repraesentativum apud illos non institui potuerit priusquam quoad interiora vera prorsus vastati fuissent, hoc est, priusquam non amplius scivissent illa, videatur n. 4289; interiora vera sunt omnia illa quae repraesentantur {1} et significantur per ritualia quae illis mandata fuerunt; omnia enim ritualia repraesentarunt et significarunt aliquid in regno Domini in caelis et inde aliquid in regno Domini in terris, (o)hoc est, in Ecclesia; haec quae significabantur et repraesentabantur, sunt hic interiora vera: quod omnia et singula quae mandata sunt posteris Jacobi, cum Ecclesiae repraesentativum apud illos institueretur, de quibus in libris Mosis, imprimis in Exodo et Levitico, fuerint repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium regni Domini, ubivis in explicationibus ostensum est: haec omnia fuerunt posteris Jacobi ignota, quia tales fuerunt ut illa profanavissent si novissent, D. 301-303, 2520, 3398, 3479, 3769, 4281, 4293; idcirco non prius venerunt in repraesentativa illa {2}, quam cum prorsus quoad interiora vastati fuissent: in hoc capite itaque agitur de illis veris et quod exstinxerint illa. [3] Repraesentativa quae mandata fuerunt posteris Jacobi, non fuerunt nova, sed pleraque talia quae prius in usu apud antiquos; verum {3} antiqui non coluerunt externa, sicut posteri Jacobi, seu Judaei et Israelitae, sed interna; per interna agnoverunt Ipsum Dominum; reliquiae Ecclesiae ab antiquo {4} adhuc fuerunt in terra Canaane; imprimis apud illos qui Hittaei et Hivaei dicebantur; inde est quod per illas gentes repraesententur vera quae fuerunt Ecclesiae {5}; ex his nunc aliquatenus constare potest quid significatur per quod `exiverit Dinah filia Jacobi ex Leah {6}, ad videndum filias terrae'; per `Dinam' enim repraesentatur Ecclesia externa qualis institueretur apud posteros Jacobi; et per `filias terrae' significantur Ecclesiae apud antiquos; quod `filiae' ubivis in Verbo in sensu ejus interno significant Ecclesias, videatur n. 2362, 3024 ubi id ostensum; et quod `terra' tractum et gentem ubi Ecclesia, ita Ecclesiam, n. 662, 1066, 1067, 1733, 1850, 2117, 2118, (x)2928, 3355, 3705, 3686. @1 Here A ip repraesentantur et and underlines (i.e., italicises) it and significantur. In next line A d significarunt, writes repraesentarunt and then ip et significarunt. Again two lines lower we find haec quae significaban (deleted) rep (del.) significabantur et repraesentabantur. And four lines lower A ip et significativa.$ @2 i quae erant solum externa Ecclesiae$ @3 A d sed, i verum$ @4 antiqui apud quos illa fuerunt, constituebant Ecclesiam, quae Ecclesia Antiqua vocatur; reliquiae illius Ecclesiae$ @5 i Antiquae$ @6 Leae ex Jacobo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church