Arcana Coelestia (Elliott) n. 4524

Previous Number Next Number See English 

4524. Nunc quia omnia et singula quae in mundo et ejus natura sunt, existunt et perpetuo existunt, hoc est, subsistunt, se prioribus, sequitur quod existant et subsistant a mundo qui est supra naturam, qui mundus spiritualis vocatur, cum quo quia continuus nexus erit ut subsistant seu perpetuo existant, sequitur quod puriora seu interiora quae in natura, consequenter quae in homine, sint exinde; tum quod puriora seu interiora tales formae sint quae recipere possunt {1} influxum: et quia non dari potest nisi quam unicus fons vitae, sicut in natura non nisi quam unicus fons lucis et caloris, constat quod omne vitae sit a Domino, Qui est Primum vitae; et quia ita, quod omnia et singula quae in mundo spirituali sunt, Ipsi correspondeant, proinde omnia {2} et singula quae in homine, hic enim est in minima effigie parvulus mundus spiritualis; inde etiam spiritualis homo est imago Domini. @1 possint$ @2 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church