Arcana Coelestia (Elliott) n. 454

Previous Number Next Number See English 

454. Quidam, quod consistat in vita otiosa, in qua serviantur ab aliis; sed iis dictum quod nusquam aliqua felicitas consistat in eo ut quiescant et inde habeant felicitatem; ita quisque vellet habere felicitatem aliorum propter semet, et cum quisque, nullus haberet; talis vita foret non activa sed otiosa, in qua torpescerent, cum tamen notum iis esse posset quod absque vita activa, nulla vitae felicitas; vita angelica consistit in usu, et bonis charitatis; nam nihil felicius percipiunt quam ut spiritus ex mundo alluentes informent et doceant; ut inserviant hominibus, et regant spiritus malos apud eos ne vagentur extra limites, atque illis bonum inspirent; tum ut mortuos in vitam aeternitatis exsuscitent, et dein, si possint, quod animae tales sint, in caelum introducant {1}; ex quibus plus felicitatis percipiunt quam ut usquam describi possit; ita sunt imagines Domini; ita amant proximum plus quam semet; ideo est caelum: quare in usu, et ex usu, et secundum usum, hoc est, secundum bona amoris et charitatis, felicitas angelica. Qui talem ideam habuerant quod gaudium caeleste consisteret in eo ut otiosi essent, respirantes in otio gaudium aeternum, his dictis ut pudefierent, datum erat illis percipere qualis vita talis; et percepta quod tristissima, et quod pereunte sic omni gaudio, post paucum tempus eam fastidirent et nausearent. @ 1 Text appears corrupt. Perhaps it should read si possit quod animae tales sint, ut in caelum introducant.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church