Arcana Coelestia (Elliott) n. 4542

Previous Number Next Number See English 

4542. `In fugiendo te a coram Esavo fratre tuo': quod significet cum verum praelatum bono, constat ex repraesentatione `Esavi' quod sit Divinum Bonum Divini' Naturalis Domini de qua n. 3322, 3494, 3504, 3576, 3599; quod sit cum verum praelatum bono, constare potest ab illis quae de Jacobo cum fugeret coram Esavo, ad cap. xxvii Gen. explicata sunt; causa enim fugae fuit quod Jacob primogenituram Esavo abstulerit, per quod significatur quod verum praetulerit se bono, `Jacob' enim ibi repraesentat verum Naturalis Domini, et `Esau' bonum illius; cur verum praetulerit se bono, erat quia cum regeneratur homo, veram apparenter est primo loco, at postquam homo regeneratus est, bonum priore loco est et verum posteriore, de quibus videatur n. 3324, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3610, 3701, 4243, 4244, 4247, (x)4337; inde est quod per `in fugiendo te coram Esavo fratre tuo' significetur cum verum praelatum bono.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church