Arcana Coelestia (Elliott) n. 4551

Previous Number Next Number See English 

4551. `Et inaures quae in auribus illorum': quod significet actualia, constat (c)a significatione `inaurium' quod sint insignia repraesentativa oboedientiae, quod inde est quia `aures' significant oboedientiam, n. 2542, 3869, et quae oboedientiae, ea actualia sunt, nam oboedire involvit actu facere; actualia hic praedicantur de falsis quae rejicerentur. (m)Quod rejectionem falsorum etiam actualium, de qua hic in sensu interno agitur, concernit, paucis dicendum:(n) homo antequam per regenerationem a Domino, venit ad bonum, et ex bono verum facit, plurima falsa mixta veris habet, introducitur enim per vera fidei, de quibus (o)in prima aetate non alias quam infantiae et pueritiae ideas habuit, quae ideae quia ab externis quae mundi et (o)a sensualibus quae corporis, existunt, non aliter possunt quam inter fallacias, et consequenter inter falsa esse; quae etiam actualia fiunt, nam quae credit homo, haec facit; haec falsa sunt quae hic intelliguntur;

haec manent apud hominem usque dum regeneratus est, hoc est, usque dum ex bono agit; tunc bonum redigit vera quae illuc usque hausit, in ordinem, hoc est, Dominus per bonum; hoc cum fit, falsa separantur a veris et removentur: [2] haec homo prorsus ignorat, sed usque est talis remotio et rejectio falsorum a prima ejus pueritia usque ad ultimam ejus aetatem; et hoc apud unumquemvis hominem, imprimis autem apud illum qui regeneratur; apud illum autem qui non regeneratur, simile occurrit, nam cum adultus fit, et judicium ejus ad aetatem suam pervenit, tunc spectat pueritiae suae judicia sicut inania et ludicra, et sic longius a se remota; sed differentia inter regeneratum et non regeneratum est quod regeneratus spectet illa a se remota quae non concordant cum bono fidei et {1} charitatis, at non regeneratus illa quae non concordant cum jucundo amoris in quo est, hic itaque utplurimum vera ut falsa, et falsa ut vera {2}. Quod `inaures' attinet, fuerunt illae duplicis generis; erant quae applicabantur supra nasum ad frontem, et erant quae applicabantur auribus; quae applicabantur supra nasum ad frontem, erant insignia repraesentativa boni, et dicuntur monilia, de quibus n. 3103; at quae applicabantur auribus, erant insignia repraesentativa oboedientiae, et sunt inaures; sed in lingua originali eadem voce exprimuntur. @1 seu$ @2 ut falsa quae vera sunt, ac ut vera quae falsa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church